Haller's Concordance: CONSOLATIONIS
- ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis eius ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria eius Isa. 66:11
- SEN audierunt quia ingemesco ego et non est qui consoletur me omnes inimici mei audierunt malum meum laetati sunt quoniam tu fecisti adduxisti diem consolationis et fient similes mei Lam. 1:21
- Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere Acts 4:36
- benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi Pater misericordiarum et Deus totius consolationis 2 Cor. 1:3
- et spes nostra firma pro vobis scientes quoniam sicut socii passionum estis sic eritis et consolationis 2 Cor. 1:7
- et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris Heb. 12:5