Haller's Concordance: CONSOLATUS
- quae ait inveni gratiam ante oculos tuos domine mi qui consolatus es me et locutus es ad cor ancillae tuae quae non sum similis unius puellarum tuarum Ruth 2:13
- et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormivit cum ea quae genuit filium et vocavit nomen eius Salomon et Dominus dilexit eum 2 Ki. 12:24
- cessavitque David rex persequi Absalom eo quod consolatus esset super Amnon interitu 2 Ki. 13:39
- benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum Job 29:13
- fac mecum signum in bonitate et videant qui oderunt me et confundantur quia tu Domine auxiliatus es mihi et consolatus es me Ps. 86:17
- recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum Ps. 119:52
- et dices in illa die confitebor tibi Domine quoniam iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es me Isa. 12:1
- laudate caeli et exulta terra iubilate montes laudem quia consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur Isa. 49:13
- gaudete et laudate simul deserta Hierusalem quia consolatus est Dominus populum suum redemit Hierusalem Isa. 52:9
- vidit eos Pharao et consolatus est super universa multitudine sua quae interfecta est gladio Pharao et omnis exercitus eius ait Dominus Deus Ezec. 32:31
- sed qui consolatur humiles consolatus est nos Deus in adventu Titi 2 Cor. 7:6
- non solum autem in adventu eius sed etiam in solacio quo consolatus est in vobis referens nobis vestrum desiderium vestrum fletum vestram aemulationem pro me ita ut magis gauderem 2 Cor. 7:7