Haller's Concordance: ADEPS
- non immolabis super fermento sanguinem victimae meae nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane Ex. 23:18
- adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit Lev. 3:16
- omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi Lev. 4:35
- dicebatque illi immolans incendatur primum iuxta morem hodie adeps et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua qui respondens aiebat ei nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam vi 1 Ki. 2:16
- incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar Ps. 119:70
- et quasi adeps separatus est a carne sic David a filiis Israhel Sir. 47:2