Haller's Concordance: CONSPICIT
- virtutem altitudinis caeli ipse conspicit et omnes homines terra et cinis Sir. 17:31
- sed qui universa conspicit Dominus Israhel percussit eum insanabili et invisibili plaga ut enim finivit hunc ipsum sermonem adprehendit eum dolor dirus viscerum et amara internorum tormenta 2 Ma. 9:5
- cumque cohors Iudae prima apparuisset timor hostibus incussus est ex praesentia Dei qui universa conspicit et in fugam versi sunt alius alio ita ut magis a suis deicerentur et gladiorum suorum ictibus debilitarentur 2 Ma. 12:22
- Iudaeis vero qui illum per necessitatem sequebantur dicentibus ne ita ferociter et barbare feceris sed honorem tribue diei sanctificationis et honora eum qui universa conspicit 2 Ma. 15:2