Haller's Concordance: CONSTITUERAT
- videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat Ex. 32:25
- abiit ergo Amasa ut convocaret Iudam et moratus est extra placitum quod ei constituerat 2 Ki. 20:5
- erat autem Hieroboam vir fortis et potens vidensque Salomon adulescentem bonae indolis et industrium constituerat eum praefectum super tributa universae domus Ioseph 3 Ki. 11:28
- cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum videbant enim multam pecuniam ingrediebatur scriba regis et quem primus sacerdos constituerat effundebantque pecuniam quae erat in arca porro arcam reportabant ad locum suum sicque faciebant per singulos dies et congregata est infinita pecunia 2 Par. 24:11
- et fecerunt filii Israhel secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Heliachim Jud. 4:6
- Et dixit Daniel ad Malasar, quem constituerat princeps eunuchorum super Danielem, Ananiam, Misaelem, et Azariam: Dan. 1:11
- Post haec Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: Sapientes Babylonis ne perdas: introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo. Dan. 2:24
- Post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae, fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et omnis generis musicorum: cadentes omnes populi, tribus, et linguae adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex. Dan. 3:7
- undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus Mt. 28:16