Haller's Concordance: CONSTITUERE
- respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi Isa. 3:7
- neque si quid mali patiantur ab aliquo neque si quid bonum poterunt retribuere neque regem constituere possunt neque auferre Bar. 6:33
- Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum: unde principes, et satrapae quaerebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis: nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo. Dan. 6:4
- et elegit Iudas Eupolemum filium Iohannis filii Iacob et Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem 1 Ma. 8:17
- super haec promittebat et alia centum quinquaginta si potestati eius concederetur gymnasium et ephoebian sibi constituere et eos qui in Hierosolymis erant Antiochenos scribere 2 Ma. 4:9
- etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere et optimos quosque ephoeborum in lupanaribus ponere 2 Ma. 4:12
- ei autem qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultatione Jude 1:24