1Philisthim autem pugnabant contra Israhel fugeruntque viri Israhel Palestinos et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe2cumque adpropinquassent Philisthei persequentes Saul et filios eius percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisuae filios Saul3et adgravatum est proelium contra Saul inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis4et dixit Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et interfice me ne forte veniant incircumcisi isti et inludant mihi noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus arripuit igitur Saul ensem et inruit in eum5quod cum vidisset armiger eius videlicet mortuum esse Saul inruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est6interiit ergo Saul et tres filii eius et omnis domus illius pariter concidit7quod cum vidissent viri Israhel qui habitabant in campestribus fugerunt et Saul ac filiis eius mortuis dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis8die igitur altero detrahentes Philisthim spolia caesorum invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe9cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque nudassent miserunt in terram suam ut circumferretur et ostenderetur idolorum templis et populis10arma autem eius consecraverunt in fano dei sui et caput adfixerunt in templo Dagon11hoc cum audissent viri Iabesgalaad omnia scilicet quae Philisthim fecerunt super Saul12consurrexerunt singuli virorum fortium et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius adtuleruntque ea in Iabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum quae erat in Iabes et ieiunaverunt septem diebus13mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat et non custodierit illud sed insuper etiam pythonissam consuluerit14nec speraverit in Domino propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Isai
1congregatus est igitur omnis Israhel ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua2heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et introducebas Israhel tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israhel et tu eris princeps super eum3venerunt ergo omnes maiores natu Israhel ad regem in Hebron et iniit David cum eis foedus coram Domino unxeruntque eum regem super Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel4abiit quoque David et omnis Israhel in Hierusalem haec est Iebus ubi erant Iebusei habitatores terrae5dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quae est civitas David6dixitque omnis qui percusserit Iebuseum in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps7habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David8aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum Ioab autem reliqua urbis extruxit9proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo10hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israhel iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israhel11et iste numerus robustorum David Iesbaam filius Achamoni princeps inter triginta iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice12et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat inter tres potentes13iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum14hic stetit in medio agri et defendit eum cumque percussisset Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo suo15descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim16porro David erat in praesidio et statio Philisthinorum in Bethleem17desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quae est in porta18tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino19dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere haec fecerunt tres robustissimi20Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres nominatissimus21inter tres secundos inclitus et princeps eorum verumtamen usque ad tres primos non pervenerat22Banaia filius Ioiadae viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis23et ipse percussit virum aegyptium cuius statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua24haec fecit Banaia filius Ioiada qui erat inter tres robustos nominatissimus25inter triginta primus verumtamen ad tres usque non pervenerat posuit autem eum David ad auriculam suam26porro fortissimi in exercitu Asahel frater Ioab et Eleanan filius patrui eius de Bethleem27Semmoth Arorites Helles Phallonites28Iras filius Acces Thecuites Abiezer Anathothites29Sobbochai Asothites Ilai Ahoites30Marai Netophathites Heled filius Baana Netophathites31Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin Banaia Pharathonites32Uri de torrente Gaas Abial Arabathites Azmoth Bauramites Eliaba Salabonites33filii Asom Gezonites Ionathan filius Sega Ararites34Ahiam filius Sachar Ararites35Eliphal filius Ur36Apher Mechurathites Ahia Phellonites37Asrai Carmelites Noorai filius Azbi38Iohel frater Nathan Mabar filius Agarai39Sellec Ammonites Noorai Berothites armiger Ioab filii Sarviae40Iras Iethreus Gareb Iethreus41Urias Ettheus Zabad filius Ooli42Adina filius Seza Rubenites princeps Rubenitarum et cum eo triginta43Hanan filius Maacha et Iosaphat Mathanites44Ozias Astharothites Semma et Iaihel filii Hotam Aroerites45Iedihel filius Samri et Ioha frater eius Thosaites46Elihel Maumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma Moabites47Elihel et Obed et Iasihel de Masobia
1hii quoque venerunt ad David in Siceleg cum adhuc fugeret Saul filium Cis qui erant fortissimi et egregii pugnatores2tendentes arcum et utraque manu fundis saxa iacientes et dirigentes sagittas de fratribus Saul ex Beniamin3princeps Ahiezer et Ioas filii Sammaa Gabathites et Iazihel et Phallet filii Azmoth et Baracha et Ieu Anathothites4Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta Hieremias et Iezihel et Iohanan et Iezbad Gaderothites5Eluzai et Ierimuth et Baalia et Samaria et Saphatia Aruphites6Helcana et Iesia et Azrahel et Ioezer et Iesbaam de Careim7Ioeela quoque et Zabadia filii Ieroam de Gedor8sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto viri robustissimi et pugnatores optimi tenentes clypeum et hastam facies eorum quasi facies leonis et veloces quasi capreae in montibus9Ezer princeps Obdias secundus Eliab tertius10Masmana quartus Hieremias quintus11Hetthi sextus Helihel septimus12Iohanan octavus Helzebad nonus13Hieremias decimus Bachannai undecimus14hii de filiis Gad principes exercitus novissimus centum militibus praeerat et maximus mille15isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo quando inundare consuevit super ripas suas et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem16venerunt autem et de Beniamin et de Iuda ad praesidium in quo morabatur David17egressusque est David obviam eis et ait si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi cor meum iungatur vobis si autem insidiamini mihi pro adversariis meis cum ego iniquitatem in manibus non habeam videat Deus patrum nostrorum et iudicet18spiritus vero induit Amessai principem inter triginta et ait tui sumus o David et tecum fili Isai pax pax tibi et pax adiutoribus tuis te enim adiuvat Deus tuus suscepit ergo eos David et constituit principes turmae19porro de Manasse transfugerunt ad David quando veniebat cum Philisthim adversum Saul ut pugnaret et non dimicavit cum eis quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul20quando igitur reversus est in Siceleg transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et Iozabad et Iedihel et Michahel et Iozabad et Heliu et Salathi principes milium in Manasse21hii praebuerunt auxilium David adversum latrunculos omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu22sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei23iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini24filii Iuda portantes clypeum et hastam sex milia octingenti expediti ad proelium25de filiis Symeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem milia centum26de filiis Levi quattuor milia sescenti27Ioiada quoque princeps de stirpe Aaron et cum eo tria milia septingenti28Sadoc etiam puer egregiae indolis et domus patris eius principes viginti duo29de filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul30porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti fortissimi robore viri nominati in cognationibus suis31et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David32de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israhel principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur33porro de Zabulon qui egrediebantur ad proelium et stabant in acie instructi armis bellicis quinquaginta milia venerunt in auxilium non in corde duplici34et de Nepthali principes mille et cum eis instructa clypeo et hasta triginta septem milia35de Dan etiam praeparata ad proelium viginti octo milia sescentorum36et de Aser egredientes ad pugnam et in acie provocantes quadraginta milia37trans Iordanem autem de filiis Ruben et Gad et dimidia parte tribus Manasse instructa armis bellicis centum viginti milia38omnes isti viri bellatores et expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron ut constituerent regem David super universum Israhel sed et omnes reliqui ex Israhel uno corde erant ut rex fieret David39fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes praeparaverunt enim eis fratres sui40sed et qui iuxta eos erant usque ad Isachar et Zabulon et Nepthalim adferebant panes in asinis et camelis et mulis et bubus ad vescendum farinam palatas uvam passam vinum oleum boves arietes ad omnem copiam gaudium quippe erat in Israhel
1iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus et universis principibus2et ait ad omnem coetum Israhel si placet vobis et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israhel et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium ut congregentur ad nos3et reducamus arcam Dei nostri ad nos non enim requisivimus eam in diebus Saul4et respondit universa multitudo ut ita fieret placuerat enim sermo omni populo5congregavit ergo David cunctum Israhel a Sior Aegypti usque dum ingrediaris Emath ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim6et ascendit David et omnis vir Israhel ad collem Cariathiarim quae est in Iuda ut adferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen eius7inposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Aminadab Oza autem et fratres eius minabant plaustrum8porro David et universus Israhel ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis9cum autem pervenissent ad aream Chidon tetendit Oza manum suam ut sustentaret arcam bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam10iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum eo quod contigisset arcam et mortuus est ibi coram Deo11contristatusque David eo quod divisisset Dominus Ozam vocavit locum illum Divisio Oza usque in praesentem diem12et timuit Deum tunc temporis dicens quomodo possum ad me introducere arcam Dei13et ob hanc causam non eam adduxit ad se hoc est in civitatem David sed avertit in domum Obededom Getthei14mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus et benedixit Dominus domui eius et omnibus quae habebat