1misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei domum2cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israhel et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israhel3accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque filios et filias4et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon5Iebar et Helisu et Eliphaleth6Noga quoque et Napheg et Iaphiae7Elisama et Baliada et Eliphaleth8audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis9porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim10consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua11cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim12dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuri13alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle14consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum15cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim16fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera17divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes
1fecit quoque sibi domos in civitate David et aedificavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum2tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum3congregavitque universum Israhel in Hierusalem ut adferretur arca Dei in locum suum quem praeparaverat ei4necnon et filios Aaron et Levitas5de filiis Caath Urihel princeps fuit et fratres eius centum viginti6de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti viginti7de filiis Gersom Iohel princeps et fratres eius centum triginta8de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius ducenti9de filiis Hebron Elihel princeps et fratres eius octoginta10de filiis Ozihel Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim11vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Urihel Asaiam Iohel Semeiam Elihel et Aminadab12et dixit ad eos vos qui estis principes familiarum leviticarum sanctificamini cum fratribus vestris et adferte arcam Domini Dei Israhel ad locum qui ei praeparatus est13ne ut a principio quia non eratis praesentes percussit nos Dominus sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus14sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae ut portarent arcam Domini Dei Israhel15et tulerunt filii Levi arcam Dei sicut praeceperat Moses iuxta verbum Domini umeris suis in vectibus16dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum nablis videlicet et lyris et cymbalis ut resonaret in excelsum sonitus laetitiae17constitueruntque Levitas Heman filium Iohel et de fratribus eius Asaph filium Barachiae de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casaiae18et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zacchariam et Ben et Iazihel et Semiramoth et Iahihel et Ani Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Macheniam et Obededom et Ieihel ianitores19porro cantores Heman Asaph et Ethan in cymbalis aeneis concrepantes20Zaccharias autem et Ozihel et Semiramoth et Iahihel et Ani et Eliab et Maasias et Banaias in nablis arcana cantabant21porro Matthathias et Eliphalu et Machenias et Obededom et Ieihel et Ozaziu in citharis pro octava canebant epinikion22Chonenias autem princeps Levitarum prophetiae praeerat ad praecinendam melodiam erat quippe valde sapiens23et Barachias et Helcana ianitores arcae24porro Sebenias et Iosaphat et Nathanahel et Amasai et Zaccharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei et Obededom et Ahias erant ianitores arcae25igitur David et maiores natu Israhel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia26cumque adiuvisset Deus Levitas qui portabant arcam foederis Domini immolabantur septem tauri et septem arietes27porro David erat indutus stola byssina et universi Levitae qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiae inter cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo28universusque Israhel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis et nablis et citharis concrepantes29cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo
1adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo2cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini3et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo similam4constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israhel5Asaph principem et secundum eius Zacchariam porro Iahihel et Semiramoth et Ieihel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut cymbalis personaret6Banaiam vero et Azihel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca foederis Domini7in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius8confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones illius9canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius10laudate nomen sanctum eius laetetur cor quaerentium Dominum11quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius semper12recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et iudiciorum oris eius13semen Israhel servi eius filii Iacob electi illius14ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius15recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem praecepit in mille generationes16quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac17et constituit illud Iacob in praeceptum et Israhel in pactum sempiternum18dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae19cum essent pauci numero parvi et coloni eius20et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum21non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis reges22nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari23canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem salutare eius24narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis mirabilia illius25quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos26omnes enim dii populorum idola Dominus autem caelos fecit27confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco eius28adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et imperium29date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto30commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit orbem inmobilem31laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit32tonet mare et plenitudo eius exultent agri et omnia quae in eis sunt33tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit iudicare terram34confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius35et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis36benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in aeternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino37dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et vices suas38porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores39Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon40ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini quam praecepit Israheli41et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius42Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios43reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suae