1Paulus vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Sosthenes frater2ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro3gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo4gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu5quia in omnibus divites facti estis in illo in omni verbo et in omni scientia6sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis7ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi8qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die adventus Domini nostri Iesu Christi9fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii eius Iesu Christi Domini nostri10obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia11significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab his qui sunt Chloes quia contentiones inter vos sunt12hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit ego quidem sum Pauli ego autem Apollo ego vero Cephae ego autem Christi13divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli baptizati estis14gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Gaium15ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis16baptizavi autem et Stephanae domum ceterum nescio si quem alium baptizaverim17non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi18verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est19scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo20ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor huius saeculi nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi21nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes22quoniam et Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt23nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam24ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam25quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod infirmum est Dei fortius est hominibus26videte enim vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles27sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia28et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret29ut non glorietur omnis caro in conspectu eius30ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio31ut quemadmodum scriptum est qui gloriatur in Domino glorietur
1et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi2non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum3et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos4et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis5ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei6sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur7sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram8quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent9sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum10nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei11quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei12nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis13quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes14animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur15spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur16quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus
1et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo2lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales3cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis4cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus5ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit6ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit7itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus8qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem9Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis10secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet11fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus12si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam13uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit14si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet15si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem16nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis17si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos18nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens19sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum20et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt21itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt22sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt23vos autem Christi Christus autem Dei
1sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei2hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur3mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico4nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est5itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo6haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio7quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis8iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus9puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus10nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles11usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus12et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus13blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc14non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo15nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui16rogo ergo vos imitatores mei estote17ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo18tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam19veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem20non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute21quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis