THE HOLY BIBLE Vulgate

The First Epistle of St. Paul to the Corinthians (Author Paul)

Chapter 13

1si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens2et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum3et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest4caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur5non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum6non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati7omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet8caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur9ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus10cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est11cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli12videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum13nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas

Chapter 14

1sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis2qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria3nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes4qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat5volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat6nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina7tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur8etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum9ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes10tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est11si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus12sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis13et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur14nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est15quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente16ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit17nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur18gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor19sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua20fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote21in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus22itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus23si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis24si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus25occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est26quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant27sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur28si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo29prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent30quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat31potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur32et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt33non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum34mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit35si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia36an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit37si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata38si quis autem ignorat ignorabitur39itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere40omnia autem honeste et secundum ordinem fiant

Chapter 15

1notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis2per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis3tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas4et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas5et quia visus est Cephae et post haec undecim6deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt7deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus8novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi9ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei10gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum11sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis12si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est13si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit14si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra15invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt16nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit17quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris18ergo et qui dormierunt in Christo perierunt19si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus20nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium21quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum22et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur23unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius24deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem25oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius26novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat27omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia28cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus29alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis30ut quid et nos periclitamur omni hora31cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro32si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur33nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala34evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor35sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt36insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur37et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum38Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus39non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium40et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium41alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate42sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione43seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute44seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est45factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem46sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale47primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis48qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes49igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis50hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit51ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur52in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur53oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem54cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria55ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus56stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex57Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum58itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino

Chapter 16

1de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite2per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant3cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem4quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt5veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo6apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero7nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit8permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten9ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi10si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego11ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus12de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit13vigilate state in fide viriliter agite et confortamini14omnia vestra in caritate fiant15obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos16ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti17gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt18refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt19salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia20salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto21salutatio mea manu Pauli22si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha23gratia Domini Iesu vobiscum24caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.