THE HOLY BIBLE Vulgate

The First Epistle of St. Paul to the Corinthians (Author Paul)

Chapter 5

1omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat2et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit3ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est4in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu5tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu6non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit7expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus8itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis9scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis10non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse11nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere12quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis13nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis

Chapter 6

1audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos2an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis3nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia4saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum5ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum6sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles7iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini8sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus9an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri10neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt11et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri12omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate13esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori14Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam15nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit16an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una17qui autem adheret Domino unus spiritus est18fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat19an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri20empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro

Chapter 7

1de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere2propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat3uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro4mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier5nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram6hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium7volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic8dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego9quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri10his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere11quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat12nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam13et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum14sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt15quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus16unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies17nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo18circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur19circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei20unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat21servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utere22qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi23pretio empti estis nolite fieri servi hominum24unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum25de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis26existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse27alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem28si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco29hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint30et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes31et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundi32volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo33qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est34et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro35porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi36si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat37nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit38igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facit39mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino40beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo

Chapter 8

1de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat2si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire3si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo4de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus5nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi6nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum7sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur8esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus9videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus10si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta11et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est12sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis13quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.