THE HOLY BIBLE Vulgate

The First Epistle of St. Paul to the Corinthians (Author Paul)

Chapter 9

1non sum liber non sum apostolus nonne Iesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino2si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino3mea defensio apud eos qui me interrogant haec est4numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi5numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas6aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi7quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et fructum eius non edit quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat8numquid secundum hominem haec dico an et lex haec non dicit9scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura est Deo10an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi11si nos vobis spiritalia seminavimus magnum est si nos carnalia vestra metamus12si alii potestatis vestrae participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi13nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt qui altario deserviunt cum altario participantur14ita et Dominus ordinavit his qui evangelium adnuntiant de evangelio vivere15ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem haec ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet16nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit vae enim mihi est si non evangelizavero17si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est18quae est ergo merces mea ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium ut non abutar potestate mea in evangelio19nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem20et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus ut Iudaeos lucrarer21his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant22factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem omnibus omnia factus sum ut omnes facerem salvos23omnia autem facio propter evangelium ut particeps eius efficiar24nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis25omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam26ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans27sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar

Chapter 10

1nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt2et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari3et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt4et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus5sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto6haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt7neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere8neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia9neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt10neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore11haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt12itaque qui se existimat stare videat ne cadat13temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere14propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura15ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico16calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est17quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur18videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris19quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid20sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum21non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum22an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt23omnia licent sed non omnia aedificant24nemo quod suum est quaerat sed quod alterius25omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam26Domini est terra et plenitudo eius27si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam28si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam29conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia30si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago31sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite32sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei33sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant

Chapter 11

1imitatores mei estote sicut et ego Christi2laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis3volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus4omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum5omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur6nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum7vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est8non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro9etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum10ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos11verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino12nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo13vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum14nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi15mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt16si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei17hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis18primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo19nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis20convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare21unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est22numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo23ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem24et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem25similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem26quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat27itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini28probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat29qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus30ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi31quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur32dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur33itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate34si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam

Chapter 12

1de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres2scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes3ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto4divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus5et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus6et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus7unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem8alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum9alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu10alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum11haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult12sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus13etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus14nam et corpus non est unum membrum sed multa15si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore16et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore17si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus18nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit19quod si essent omnia unum membrum ubi corpus20nunc autem multa quidem membra unum autem corpus21non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii22sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt23et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent24honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem25ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra26et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra27vos autem estis corpus Christi et membra de membro28et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum29numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores30numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur31aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.