THE HOLY BIBLE Vulgate

The First Epistle of St. Peter the Apostle (Author Peter)

Chapter 1

1Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis Ponti Galatiae Cappadociae Asiae et Bithyniae2secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione Spiritus in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi gratia vobis et pax multiplicetur3benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis4in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et inmarcescibilem conservatam in caelis in vobis5qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo6in quo exultatis modicum nunc si oportet contristati in variis temptationibus7ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi8quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non videntes credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et glorificata9reportantes finem fidei vestrae salutem animarum10de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae qui de futura in vobis gratia prophetaverunt11scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias12quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de caelo in quae desiderant angeli prospicere13propter quod succincti lumbos mentis vestrae sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Iesu Christi14quasi filii oboedientiae non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis15sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti in omni conversatione sitis16quoniam scriptum est sancti eritis quia ego sanctus sum17et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus in timore incolatus vestri tempore conversamini18scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis19sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi20praecogniti quidem ante constitutionem mundi manifestati autem novissimis temporibus propter vos21qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo22animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius23renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis24quia omnis caro ut faenum et omnis gloria eius tamquam flos faeni exaruit faenum et flos decidit25verbum autem Domini manet in aeternum hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vos

Chapter 2

1deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones2sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem3si gustastis quoniam dulcis Dominus4ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum5et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum6propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur7vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli8et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt9vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum10qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti11carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam12conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis13subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellenti14sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum15quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam16quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei17omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate18servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis19haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste20quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum21in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius22qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius23qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste24qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis25eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.