1similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant2considerantes in timore castam conversationem vestram3quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus4sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples5sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris6sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum vocans cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem7viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae vitae uti ne inpediantur orationes vestrae8in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles9non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis10qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos coerceat linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum11declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et persequatur eam12quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala13et quis est qui vobis noceat si boni aemulatores fueritis14sed et si quid patimini propter iustitiam beati timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini15Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe16sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem17melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes18quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu19in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit20qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae salvae factae sunt per aquam21quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi22qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus
1Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini quia qui passus est carne desiit a peccatis2ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis3sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus4in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantes5qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos6propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut iudicentur quidem secundum homines in carne vivant autem secundum Deum spiritu7omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et vigilate in orationibus8ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia caritas operit multitudinem peccatorum9hospitales invicem sine murmuratione10unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei11si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen12carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat13sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes14si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit15nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor16si autem ut Christianus non erubescat glorificet autem Deum in isto nomine17quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei si autem primum a nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio18et si iustus vix salvatur impius et peccator ubi parebit19itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori commendant animas suas in benefactis
1seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator2pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie3neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo4et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronam5similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam6humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis7omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis8sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret9cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri10Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit11ipsi imperium in saecula saeculorum amen12per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state13salutat vos quae est in Babylone cumelecta et Marcus filius meus14salutate invicem in osculo sancto gratia vobis omnibus qui estis in Christo