1Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae2Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro3sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent4neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide5finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta6a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium7volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant8scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur9sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis10fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur11quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi12gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio13qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate14superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu15fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum16sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam17regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen18hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam19habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt20ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare
1obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus2pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate3hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo4qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire5unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus6qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis7in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate8volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione9similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa10sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona11mulier in silentio discat cum omni subiectione12docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio13Adam enim primus formatus est deinde Eva14et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit15salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate
1fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat2oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem3non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum4suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate5si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit6non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli7oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli8diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes9habentes mysterium fidei in conscientia pura10et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes11mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus12diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus13qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu14haec tibi scribo sperans venire ad te cito15si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis16et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria