THE HOLY BIBLE Vulgate

The First Epistle of St. Paul to Timothy (Author Paul)

Chapter 4

1Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum2in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam3prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem4quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur5sanctificatur enim per verbum Dei et orationem6haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es7ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem8nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae9fidelis sermo et omni acceptione dignus10in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium11praecipe haec et doce12nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate13dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae14noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii15haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus16adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt

Chapter 5

1seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres2anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate3viduas honora quae vere viduae sunt4si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo5quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die6nam quae in deliciis est vivens mortua est7et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint8si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior9vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor10in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est11adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt12habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt13simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet14volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia15iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan16si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat17qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina18dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua19adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus20peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant21testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando22manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi23noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates24quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur25similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt

Chapter 6

1quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur2qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare3si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae4superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae5conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem6est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia7nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus8habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus9nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem10radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis11tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem12certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus13praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem14ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi15quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium16qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen17divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum18bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare19thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam20o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae21quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.