THE HOLY BIBLE Vulgate

The Second Epistle of St. Paul to the Corinthians (Author Paul)

Chapter 1

1Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei et Timotheus frater ecclesiae Dei quae est Corinthi cum sanctis omnibus qui sunt in universa Achaia2gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo3benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi Pater misericordiarum et Deus totius consolationis4qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo5quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis ita et per Christum abundat consolatio nostra6sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive exhortamur pro vestra exhortatione quae operatur in tolerantia earundem passionum quas et nos patimur7et spes nostra firma pro vobis scientes quoniam sicut socii passionum estis sic eritis et consolationis8non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra quae facta est in Asia quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem ita ut taederet nos etiam vivere9sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis sed in Deo qui suscitat mortuos10qui de tantis periculis eripuit nos et eruet in quem speramus quoniam et adhuc eripiet11adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis ut ex multis personis eius quae in nobis est donationis per multos gratiae agantur pro nobis12nam gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali sed in gratia Dei conversati sumus in mundo abundantius autem ad vos13non enim alia scribimus vobis quam quae legistis et cognoscitis spero autem quod usque in finem cognoscetis14sicut et cognovistis nos ex parte quia gloria vestra sumus sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu Christi15et hac confidentia volui prius venire ad vos ut secundam gratiam haberetis16et per vos transire in Macedoniam et iterum a Macedonia venire ad vos et a vobis deduci in Iudaeam17cum hoc ergo voluissem numquid levitate usus sum aut quae cogito secundum carnem cogito ut sit apud me est et non18fidelis autem Deus quia sermo noster qui fit apud vos non est in illo est et non19Dei enim Filius Iesus Christus qui in vobis per nos praedicatus est per me et Silvanum et Timotheum non fuit est et non sed est in illo fuit20quotquot enim promissiones Dei sunt in illo est ideo et per ipsum amen Deo ad gloriam nostram21qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos Deus22et qui signavit nos et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris23ego autem testem Deum invoco in animam meam quod parcens vobis non veni ultra Corinthum24non quia dominamur fidei vestrae sed adiutores sumus gaudii vestri nam fide stetistis

Chapter 2

1statui autem hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos2si enim ego contristo vos et quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me3et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est4nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vobis5si quis autem contristavit non me contristavit sed ex parte ut non onerem omnes vos6sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a pluribus7ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est8propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem9ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus oboedientes sitis10cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi11ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes eius12cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in Domino13non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam14Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco15quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt16aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitae in vitam et ad haec quis tam idoneus17non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur

Chapter 3

1incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis2epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibus3manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus4fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum5non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est6qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat7quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur8quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria9nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria10nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam11si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est12habentes igitur talem spem multa fiducia utimur13et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur14sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur15sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum16cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen17Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas18nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.