THE HOLY BIBLE Vulgate

The Second Epistle of St. Paul to the Corinthians (Author Paul)

Chapter 10

1ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis2rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus3in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus4nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes5et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi6et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientia7quae secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos8nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram non erubescam9ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas10quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis11hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et praesentes in facto12non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis13nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos14non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi15non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam16etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari17qui autem gloriatur in Domino glorietur18non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat

Chapter 11

1utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me2aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo3timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo4nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini5existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis6et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis7aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis8alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum9et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo10est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae11quare quia non diligo vos Deus scit12quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos13nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi14et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis15non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum16iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier17quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae18quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor19libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes20sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit21secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego22Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et ego23ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter24a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi25ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui26in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus27in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate28praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum29quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror30si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor31Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior32Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet33et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius

Chapter 12

1si gloriari oportet non expedit quidem veniam autem ad visiones et revelationes Domini2scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum eiusmodi usque ad tertium caelum3et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit4quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba quae non licet homini loqui5pro eiusmodi gloriabor pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis6nam et si voluero gloriari non ero insipiens veritatem enim dicam parco autem ne quis in me existimet supra id quod videt me aut audit ex me7et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet8propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me9et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi10propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum11factus sum insipiens vos me coegistis ego enim debui a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli tametsi nihil sum12signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia signis et prodigiis et virtutibus13quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis nisi quod ego ipse non gravavi vos donate mihi hanc iniuriam14ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis non enim quaero quae vestra sunt sed vos nec enim debent filii parentibus thesaurizare sed parentes filiis15ego autem libentissime inpendam et superinpendar ipse pro animabus vestris licet plus vos diligens minus diligar16sed esto ego vos non gravavi sed cum essem astutus dolo vos cepi17numquid per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vos18rogavi Titum et misi cum illo fratrem numquid Titus vos circumvenit nonne eodem spiritu ambulavimus nonne hisdem vestigiis19olim putatis quod excusemus nos apud vos coram Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram aedificationem20timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos et ego inveniar a vobis qualem non vultis ne forte contentiones aemulationes animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos21ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesserunt

Chapter 13

1ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum2praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam3an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis4nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis5vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis6spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi7oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus8non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate9gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationem10ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem11de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum12salutate invicem in osculo sancto13salutant vos sancti omnes14gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.