1ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus2sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo3quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum4in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei5non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum6quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu7habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis8in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur9persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus10semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur11semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali12ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis13habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur14scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum15omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei16propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem17id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis18non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt
1scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in caelis2nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes3si tamen vestiti non nudi inveniamur4nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita5qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus6audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino7per fidem enim ambulamus et non per speciem8audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum9et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illi10omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum11scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse12non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde13sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis14caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt15et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit16itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus17si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova18omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis19quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis20pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo21eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso
1adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis2ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvavi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis3nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium4sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis5in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniis6in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta7in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a dextris et sinistris8per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti9quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati10quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes11os nostrum patet ad vos o Corinthii cor nostrum dilatatum est12non angustiamini in nobis angustiamini autem in visceribus vestris13eandem autem habentes remunerationem tamquam filiis dico dilatamini et vos14nolite iugum ducere cum infidelibus quae enim participatio iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci ad tenebras15quae autem conventio Christi ad Belial aut quae pars fideli cum infidele16qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus17propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis18et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis mihi in filios et filias dicit Dominus omnipotens