1has igitur habentes promissiones carissimi mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei2capite nos neminem laesimus neminem corrupimus neminem circumvenimus3non ad condemnationem dico praedixi enim quod in cordibus nostris estis ad conmoriendum et ad convivendum4multa mihi fiducia est apud vos multa mihi gloriatio pro vobis repletus sum consolatione superabundo gaudio in omni tribulatione nostra5nam et cum venissemus Macedoniam nullam requiem habuit caro nostra sed omnem tribulationem passi foris pugnae intus timores6sed qui consolatur humiles consolatus est nos Deus in adventu Titi7non solum autem in adventu eius sed etiam in solacio quo consolatus est in vobis referens nobis vestrum desiderium vestrum fletum vestram aemulationem pro me ita ut magis gauderem8quoniam et si contristavi vos in epistula non me paenitet et si paeniteret videns quod epistula illa et si ad horam vos contristavit9nunc gaudeo non quia contristati estis sed quia contristati estis ad paenitentiam contristati enim estis secundum Deum ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis10quae enim secundum Deum tristitia est paenitentiam in salutem stabilem operatur saeculi autem tristitia mortem operatur11ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos quantam in vobis operatur sollicitudinem sed defensionem sed indignationem sed timorem sed desiderium sed aemulationem sed vindictam in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio12igitur et si scripsi vobis non propter eum qui fecit iniuriam nec propter eum qui passus est sed ad manifestandam sollicitudinem nostram quam pro vobis habemus ad vos coram Deo13ideo consolati sumus in consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis14et si quid apud illum de vobis gloriatus sum non sum confusus sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus ita et gloriatio nostra quae fuit ad Titum veritas facta est15et viscera eius abundantius in vos sunt reminiscentis omnium vestrum oboedientiam quomodo cum timore et tremore excepistis eum16gaudeo quod in omnibus confido in vobis
1notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quae data est in ecclesiis Macedoniae2quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum3quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra virtutem voluntarii fuerunt4cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctos5et non sicut speravimus sed semet ipsos dederunt primum Domino deinde nobis per voluntatem Dei6ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita et perficiat in vos etiam gratiam istam7sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis8non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans9scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis10et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore11nunc vero et facto perficite ut quemadmodum promptus est animus voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetis12si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum quod non habet13non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex aequalitate14in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut fiat aequalitas sicut scriptum est15qui multum non abundavit et qui modicum non minoravit16gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi17quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos18misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias19non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram20devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis21providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus22misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos23sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi24ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum
1nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis2scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et vestra aemulatio provocavit plurimos3misi autem fratres ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac parte ut quemadmodum dixi parati sitis4ne cum venerint mecum Macedones et invenerint vos inparatos erubescamus nos ut non dicamus vos in hac substantia5necessarium ergo existimavi rogare fratres ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic quasi benedictionem non quasi avaritiam6hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet7unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus8potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum9sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternum10qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae11ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo12quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino13per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes14et ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis15gratias Deo super inenarrabili dono eius