THE HOLY BIBLE Vulgate

Second Book of Kings (Author Compiled by Isaias from records of Samuel, David, Nathan, and Gad.)

Chapter 22

1locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul2et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus3Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me4laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero5quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me6funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis7in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius8commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est9ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo10et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius11et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti12posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum13prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis14tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam15misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos16et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius17misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis18liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant19praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum20et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei21retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi22quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo23omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me24et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea25et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum26cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus27cum electo electus eris et cum perverso perverteris28et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis29quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas30in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum31Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se32quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum33Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam34coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me35docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea36dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me37dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei38persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos39consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis40accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me41inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos42clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos43delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam44salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi45filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi46filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis47vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae48Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me49qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me50propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo51magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum

Chapter 23

1haec autem sunt verba novissima quae dixit David filius Isai dixit vir cui constitutum est de christo Dei Iacob egregius psalta Israhel2spiritus Domini locutus est per me et sermo eius per linguam meam3dixit Deus Israhel mihi locutus est Fortis Israhel dominator hominum iustus dominator in timore Dei4sicut lux aurorae oriente sole mane absque nubibus rutilat et sicut pluviis germinat herba de terra5nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum aeternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus mea et omnis voluntas nec est quicquam ex ea quod non germinet6praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi quae non tolluntur manibus7et si quis tangere voluerit eas armabitur ferro et ligno lanceato igneque succensae conburentur usque ad nihilum8haec nomina fortium David Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus qui octingentos interfecit impetu uno9post hunc Eleazar filius patrui eius Ahoi inter tres fortes qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et congregati sunt illuc in proelium10cumque ascendissent viri Israhel ipse stetit et percussit Philistheos donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat reversus est ad caesorum spolia detrahenda11et post hunc Semma filius Age de Arari et congregati sunt Philisthim in statione erat quippe ibi ager plenus lente cumque fugisset populus a facie Philisthim12stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philistheos et fecit Dominus salutem magnam13necnon ante descenderant tres qui erant principes inter triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum14et David erat in praesidio porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethleem15desideravit igitur David et ait si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethleem iuxta portam16inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat iuxta portam et adtulerunt ad David at ille noluit bibere sed libavit illam Domino17dicens propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam noluit ergo bibere haec fecerunt tres robustissimi18Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae princeps erat de tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus19et inter tres nobilior eratque eorum princeps sed usque ad tres primos non pervenerat20et Banaias filius Ioiada viri fortissimi magnorum operum de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis21ipse quoque interfecit virum aegyptium virum dignum spectaculo habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua22haec fecit Banaias filius Ioiadae23et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter triginta nobiliores verumtamen usque ad tres non pervenerat fecitque eum David sibi auricularium a secreto24Asahel frater Ioab inter triginta Eleanan filius patrui eius de Bethleem25Semma de Arari Helica de Arodi26Helas de Felthi Hira filius Aces de Thecua27Abiezer de Anathoth Mobonnai de Usathi28Selmon Aohites Maharai Netophathites29Heled filius Banaa et ipse Netophathites Hithai filius Ribai de Gebeeth filiorum Beniamin30Banahi Aufrathonites Heddai de torrente Gaas31Abialbon Arbathites Azmaveth de Beromi32Eliaba de Salboni filii Iasen Ionathan33Semma de Horodi Haiam filius Sarar Arorites34Elifeleth filius Aasbai filii Maachathi Heliam filius Ahitofel Gelonites35Esrai de Carmelo Farai de Arbi36Igaal filius Nathan de Soba Bonni de Gaddi37Selech de Ammoni Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae38Hira Hiethrites Gareb et ipse Hiethrites39Urias Hettheus omnes triginta septem

Chapter 24

1et addidit furor Domini irasci contra Israhel commovitque David in eis dicentem vade numera Israhel et Iudam2dixitque rex ad Ioab principem exercitus sui perambula omnes tribus Israhel a Dan usque Bersabee et numerate populum ut sciam numerum eius3dixitque Ioab regi adaugeat Dominus Deus tuus ad populum quantus nunc est iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi4obtinuit autem sermo regis verba Ioab et principum exercitus egressusque est Ioab et principes militum a facie regis ut numerarent populum Israhel5cumque pertransissent Iordanem venerunt in Aroer ad dextram urbis quae est in valle Gad6et per Iazer transierunt in Galaad et in terram inferiorem Hodsi et venerunt in Dan silvestria circumeuntesque iuxta Sidonem7transierunt propter moenia Tyri et omnem terram Hevei et Chananei veneruntque ad meridiem Iuda in Bersabee8et lustrata universa terra adfuerunt post novem menses et viginti dies in Hierusalem9dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi et inventa sunt de Israhel octingenta milia virorum fortium qui educerent gladium et de Iuda quingenta milia pugnatorum10percussit autem cor David eum postquam numeratus est populus et dixit David ad Dominum peccavi valde in hoc facto sed precor Domine ut transferas iniquitatem servi tui quia stulte egi nimis11surrexit itaque David mane et sermo Domini factus est ad Gad propheten et videntem David dicens12vade et loquere ad David haec dicit Dominus trium tibi datur optio elige unum quod volueris ex his ut faciam tibi13cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei dicens aut septem annis veniet tibi fames in terra tua aut tribus mensibus fugies adversarios tuos et illi persequentur aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem14dixit autem David ad Gad artor nimis sed melius est ut incidam in manu Domini multae enim misericordiae eius sunt quam in manu hominis15inmisitque Dominus pestilentiam in Israhel de mane usque ad tempus constitutum et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum16cumque extendisset manum angelus Dei super Hierusalem ut disperderet eam misertus est Dominus super adflictione et ait angelo percutienti populum sufficit nunc contine manum tuam erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusei17dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum caedentem populum ego sum qui peccavi ego inique egi isti qui oves sunt quid fecerunt vertatur obsecro manus tua contra me et contra domum patris mei18venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei ascende constitue Domino altare in area Areuna Iebusei19et ascendit David iuxta sermonem Gad quem praeceperat ei Dominus20conspiciensque Areuna animadvertit regem et servos eius transire ad se21et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait quid causae est ut veniat dominus meus rex ad servum suum cui David ait ut emam a te aream et aedificem altare Domino et cesset interfectio quae grassatur in populo22et ait Areuna ad David accipiat et offerat dominus meus rex sicut ei placet habes boves in holocaustum et plaustrum et iuga boum in usum lignorum23omnia dedit Areuna rex regi dixitque Areuna ad regem Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum24cui respondens rex ait nequaquam ut vis sed emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta25et aedificavit ibi David altare Domino et obtulit holocausta et pacifica et repropitiatus est Dominus terrae et cohibita est plaga ab Israhel



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.