1vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio cohortis quae dicitur Italica2religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper3vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli4at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei5et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur Petrus6hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est domus iuxta mare7et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant8quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen9postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam10et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus11et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram12in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli13et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca14ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum15et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu commune dixeris16hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in caelum17et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuam18et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium19Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quaerunt te20surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego misi illos21descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quaeritis quae causa est propter quam venistis22qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te23introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum24altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis25et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit26Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum27et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant28dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem29propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis me30et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida31et ait Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei32mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare33confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino34aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus35sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi36verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum hic est omnium Dominus37vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes38Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo39et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno40hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri41non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis42et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum43huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum44adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum45et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est46audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum tunc respondit Petrus47numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos48et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus
1audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea quoniam et gentes receperunt verbum Dei2cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione3dicentes quare introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis4incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens5ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me6in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli7audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et manduca8dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meum9respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu ne commune dixeris10hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia in caelum11et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi a Caesarea ad me12dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri13narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus14qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua15cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio16recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto17si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum18his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit19et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis20erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum21et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum22pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam23qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino24quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino25profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum26quem cum invenisset perduxit Antiochiam et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani27in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam28et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub Claudio29discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus30quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli
1eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret quosdam de ecclesia2occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio3videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere et Petrum erant autem dies azymorum4quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum volens post pascha producere eum populo5et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo6cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes ante ostium custodiebant carcerem7et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenae de manibus eius8dixit autem angelus ad eum praecingere et calcia te gallicas tuas et fecit sic et dixit illi circumda tibi vestimentum tuum et sequere me9et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum aestimabat autem se visum videre10transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo11et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Iudaeorum12consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes13pulsante autem eo ostium ianuae processit puella ad audiendum nomine Rhode14et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam15at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic se habere illi autem dicebant angelus eius est16Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt17annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et fratribus haec et egressus abiit in alium locum18facta autem die erat non parva turbatio inter milites quidnam de Petro factum esset19Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est20erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab illo21statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali et contionabatur ad eos22populus autem adclamabat dei voces et non hominis23confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit24verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur25Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Hierosolymis expleto ministerio adsumpto Iohanne qui cognominatus est Marcus