1erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus2ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos3tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos4et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum5et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio6et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat Bariesu7qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei8resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide9Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum10dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas11et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret12tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini13et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam14illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt15post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite16surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum audite17Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea18et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto19et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum20quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam21et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta22et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas23huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem Iesum24praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum paenitentiae omni populo Israhel25cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvere26viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est27qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt28et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum29cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento30Deus vero suscitavit eum a mortuis31qui visus est per dies multos his qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem32et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est33quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te34quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia35ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem36David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem37quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem38notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum39adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari in hoc omnis qui credit iustificatur40videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis41videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis42exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec43cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei44sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini45videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes46tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes47sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae48audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam49disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem50Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis51at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium52discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto
1factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo2qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres3multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorum4divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolis5cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos6intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben et universam in circuitu regionem7et ibi evangelizantes erant8et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat9hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret10dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabat11turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos12et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi13sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare14quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes15et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt16qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas17et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda vestra18et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent19supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes eum mortuum esse20circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben21cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam22confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei23et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt24transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam25et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam26et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae Dei in opus quod conpleverunt27cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei28morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis