1factum est autem cum Apollo esset Corinthi ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos2dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes at illi ad eum sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus3ille vero ait in quo ergo baptizati estis qui dixerunt in Iohannis baptismate4dixit autem Paulus Iohannes baptizavit baptisma paenitentiae populum dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent hoc est in Iesum5his auditis baptizati sunt in nomine Domini Iesu6et cum inposuisset illis manum Paulus venit Spiritus Sanctus super eos et loquebantur linguis et prophetabant7erant autem omnes viri fere duodecim8introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei9cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine discedens ab eis segregavit discipulos cotidie disputans in scola Tyranni10hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini Iudaei atque gentiles11virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli12ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicintia et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur13temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat14erant autem quidam Scevae Iudaei principis sacerdotum septem filii qui hoc faciebant15respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum novi et Paulum scio vos autem qui estis16et insiliens homo in eos in quo erat daemonium pessimum et dominatus amborum invaluit contra eos ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa17hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Iesu18multique credentium veniebant confitentes et adnuntiantes actus suos19multi autem ex his qui fuerant curiosa sectati contulerunt libros et conbuserunt coram omnibus et conputatis pretiis illorum invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium20ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur21his autem expletis posuit Paulus in Spiritu transita Macedonia et Achaia ire Hierosolymam dicens quoniam postquam fuero ibi oportet me et Romam videre22mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi Timotheum et Erastum ipse remansit ad tempus in Asia23facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via24Demetrius enim quidam nomine argentarius faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum25quos convocans et eos qui eiusmodi erant opifices dixit viri scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobis26et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt27non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputabitur sed et destrui incipiet maiestas eius quam tota Asia et orbis colit28his auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes magna Diana Ephesiorum29et impleta est civitas confusione et impetum fecerunt uno animo in theatrum rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli30Paulo autem volente intrare in populum non permiserunt discipuli31quidam autem et de Asiae principibus qui erant amici eius miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum32alii autem aliud clamabant erat enim ecclesia confusa et plures nesciebant qua ex causa convenissent33de turba autem detraxerunt Alexandrum propellentibus eum Iudaeis Alexander ergo manu silentio postulato volebat rationem reddere populo34quem ut cognoverunt Iudaeum esse vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium magna Diana Ephesiorum35et cum sedasset scriba turbas dixit viri ephesii quis enim est hominum qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae Iovisque prolis36cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos esse et nihil temere agere37adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes deam vestram38quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices habent adversus aliquem causam conventus forenses aguntur et pro consulibus sunt accusent invicem39si quid autem alterius rei quaeritis in legitima ecclesia poterit absolvi40nam et periclitamur argui seditionis hodiernae cum nullus obnoxius sit de quo non possimus reddere rationem concursus istius41et cum haec dixisset dimisit ecclesiam
1postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam2cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Graeciam3ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam4comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus Asiani vero Tychicus et Trophimus5hii cum praecessissent sustinebant nos Troade6nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem7in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem8erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati9sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus10ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est11ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est12adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime13nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus14cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus Mytilenen15et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum16proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret Hierosolymis17a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu ecclesiae18qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim19serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum20quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos21testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum22et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae in ea eventura sint mihi ignorans23nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent24sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei25et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei26quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium27non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis28adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo29ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi30et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se31propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum32et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus33argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi34ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae35omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere36et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus illis oravit37magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum38dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius faciem eius non essent visuri et deducebant eum ad navem