1cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara2et cum invenissemus navem transfretantem in Foenicen ascendentes navigavimus3cum paruissemus autem Cypro et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum ibi enim navis erat expositura onus4inventis autem discipulis mansimus ibi diebus septem qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Hierosolymam5et explicitis diebus profecti ibamus deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem et positis genibus in litore oravimus6et cum valefecissemus invicem ascendimus in navem illi autem redierunt in sua7nos vero navigatione explicita a Tyro descendimus Ptolomaida et salutatis fratribus mansimus die una apud illos8alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum Philippi evangelistae qui erat de septem mansimus apud eum9huic autem erant filiae quattuor virgines prophetantes10et cum moraremur per dies aliquot supervenit quidam a Iudaea propheta nomine Agabus11is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi pedes et manus dixit haec dicit Spiritus Sanctus virum cuius est zona haec sic alligabunt in Hierusalem Iudaei et tradent in manus gentium12quod cum audissemus rogabamus nos et qui loci illius erant ne ascenderet Hierosolymam13tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu14et cum ei suadere non possemus quievimus dicentes Domini voluntas fiat15post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierusalem16venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur Mnasonem quendam Cyprium antiquum discipulum17et cum venissemus Hierosolymam libenter exceperunt nos fratres18sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum omnesque collecti sunt seniores19quos cum salutasset narrabat per singula quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius20at illi cum audissent magnificabant Deum dixeruntque ei vides frater quot milia sint in Iudaeis qui crediderunt et omnes aemulatores sunt legis21audierunt autem de te quia discessionem doceas a Mose eorum qui per gentes sunt Iudaeorum dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredi22quid ergo est utique oportet convenire multitudinem audient enim te supervenisse23hoc ergo fac quod tibi dicimus sunt nobis viri quattuor votum habentes super se24his adsumptis sanctifica te cum illis et inpende in illis ut radant capita et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt sed ambulas et ipse custodiens legem25de his autem qui crediderunt ex gentibus nos scripsimus iudicantes ut abstineant se ab idolis immolato et sanguine et suffocato et fornicatione26tunc Paulus adsumptis viris postera die purificatus cum illis intravit in templum adnuntians expletionem dierum purificationis donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio27dum autem septem dies consummarentur hii qui de Asia erant Iudaei cum vidissent eum in templo concitaverunt omnem populum et iniecerunt ei manus clamantes28viri israhelitae adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum29viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso quem aestimaverunt quoniam in templum induxisset Paulus30commotaque est civitas tota et facta est concursio populi et adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim clausae sunt ianuae31quaerentibus autem eum occidere nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Hierusalem32qui statim adsumptis militibus et centurionibus decucurrit ad illos qui cum vidissent tribunum et milites cessaverunt percutere Paulum33tunc accedens tribunus adprehendit eum et iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset34alii autem aliud clamabant in turba et cum non posset certum cognoscere prae tumultu iussit duci eum in castra35et cum venisset ad gradus contigit ut portaretur a militibus propter vim populi36sequebatur enim multitudo populi clamans tolle eum37et cum coepisset induci in castra Paulus dicit tribuno si licet mihi loqui aliquid ad te qui dixit graece nosti38nonne tu es Aegyptius qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum39et dixit ad eum Paulus ego homo sum quidem iudaeus a Tarso Ciliciae non ignotae civitatis municeps rogo autem te permitte mihi loqui ad populum40et cum ille permisisset Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem et magno silentio facto adlocutus est hebraea lingua dicens
1viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem2cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos magis praestiterunt silentium3et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie4qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres5sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur6factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa7et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris8ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris9et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum10et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere11et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum12Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis13veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum14at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius15quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti16et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius17factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis18et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me19et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te20et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum21et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te22audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere23vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem24iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei25et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare26quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est27accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es at ille dixit etiam28et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum29protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum30postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudaeis solvit eum et iussit sacerdotes convenire et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos