THE HOLY BIBLE Vulgate

The Acts of the Apostles (Author Luke)

Chapter 26

1Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere2de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie3maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me audias4et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei5praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus6et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus7in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex8quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitat9et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere10quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam11et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates12in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum13die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant14omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare15ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris16sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi17eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te18aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me19unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis20sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes21hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum temptabant interficere22auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses23si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus24haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt25at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor26scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est27credis rex Agrippa prophetis scio quia credis28Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum fieri29et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his30et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui adsidebant eis31et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste32Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non appellasset Caesarem

Chapter 27

1ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae2ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicense3sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere4et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea quod essent venti contrarii5et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus Lystram quae est Lyciae6et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam7et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae secundum Salmonem8et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas Thalassa9multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta navigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur Paulus10dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio11centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat quam his quae a Paulo dicebantur12et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum13adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam14non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquilo15cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data nave flatibus ferebamur16insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham17qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur18valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum fecerunt19et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt20neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis nostrae21et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam22et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animae erit ex vobis praeterquam navis23adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et cui deservio24dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum25propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi26in insulam autem quandam oportet nos devenire27sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem28qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecim29timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri30nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere31dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis32tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere33et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes34propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit35et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare36animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum37eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex38et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in mare39cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem40et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum aurae tendebant ad litus41et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris42militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret43centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire44et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram

Chapter 28

1et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula2vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui inminebat et frigus3cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum eius4ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere5et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est6at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum7in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit8contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum9quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabantur10qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus inposuerunt quae necessaria erant11post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum12et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo13inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante austro secunda die venimus Puteolos14ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam15et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam16cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite17post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum18qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me19contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare20propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum21at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum22rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur23cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam24et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant25cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros26dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis27incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos28notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient29[]30mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum31praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.