THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Deuteronomy (Author Moses)

Chapter 23

1non intrabit eunuchus adtritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini2non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus in ecclesiam Domini usque ad decimam generationem3Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum4quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Aegypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriae ut malediceret tibi5et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam eo quod diligeret te6non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum7non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Aegyptium quia advena fuisti in terra eius8qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt ecclesiam Domini9quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam custodies te ab omni re mala10si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio egredietur extra castra11et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua et post solis occasum regredietur in castra12habebis locum extra castra ad quem egrediaris ad requisita naturae13gerens paxillum in balteo cumque sederis fodies per circuitum et egesta humo operies14quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat foeditatis nec derelinquat te15non trades servum domino suo qui ad te confugerit16habitabit tecum in loco qui ei placuerit et in una urbium tuarum requiescet nec contristes eum17non erit meretrix de filiabus Israhel neque scortator de filiis Israhel18non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum19non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec quamlibet aliam rem20sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam21cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatum22si nolueris polliceri absque peccato eris23quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo locutus es24ingressus vineam proximi tui comede uvas quantum tibi placuerit foras autem ne efferas tecum25si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu conteres falce autem non metes

Chapter 24

1si acceperit homo uxorem et habuerit eam et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem scribet libellum repudii et dabit in manu illius et dimittet eam de domo sua2cumque egressa alterum maritum duxerit3et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua vel certe mortuus fuerit4non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia polluta est et abominabilis facta est coram Domino ne peccare facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam5cum acceperit homo nuper uxorem non procedet ad bellum nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicae sed vacabit absque culpa domui suae ut uno anno laetetur cum uxore sua6non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam quia animam suam adposuit tibi7si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israhel et vendito eo accipiens pretium interficietur et auferes malum de medio tui8observa diligenter ne incurras in plagam leprae sed facies quaecumque docuerint te sacerdotes levitici generis iuxta id quod praecepi eis et imple sollicite9mementote quae fecerit Dominus Deus vester Mariae in via cum egrederemini de Aegypto10cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi non ingredieris domum eius ut pignus auferas11sed stabis foris et ille tibi proferet quod habuerit12sin autem pauper est non pernoctabit apud te pignus13sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo14non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui sive advenae qui tecum moratur in terra et intra portas tuas est15sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum16non occidentur patres pro filiis nec filii pro patribus sed unusquisque pro suo peccato morietur17non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes pignoris loco viduae vestimentum18memento quod servieris in Aegypto et eruerit te Dominus Deus tuus inde idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem19quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris non reverteris ut tollas eum sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum20si fruges colliges olivarum quicquid remanserit in arboribus non reverteris ut colligas sed relinques advenae pupillo ac viduae21si vindemiaveris vineam tuam non colliges remanentes racemos sed cedent in usus advenae pupilli ac viduae22memento quod et tu servieris in Aegypto et idcirco praecipiam tibi ut facias hanc rem

Chapter 25

1si fuerit causa inter aliquos et interpellaverint iudices quem iustum esse perspexerint illi iustitiae palmam dabunt quem impium condemnabunt impietatis2sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis prosternent et coram se facient verberari pro mensura peccati erit et plagarum modus3ita dumtaxat ut quadragenarium numerum non excedant ne foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus4non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas5quando habitaverint fratres simul et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit uxor defuncti non nubet alteri sed accipiet eam frater eius et suscitabit semen fratris sui6et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit ut non deleatur nomen eius ex Israhel7sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quae ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israhel nec me in coniugium sumere8statimque accersiri eum facient et interrogabunt si responderit nolo eam uxorem accipere9accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calciamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet sic fit homini qui non aedificat domum fratris sui10et vocabitur nomen illius in Israhel domus Disculciati11si habuerint inter se iurgium viri et unus contra alterum rixari coeperit volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris miserit manum et adprehenderit verenda eius12abscides manum illius nec flecteris super eam ulla misericordia13non habebis in sacculo diversa pondera maius et minus14nec erit in domo tua modius maior et minor15pondus habebis iustum et verum et modius aequalis et verus erit tibi ut multo vivas tempore super terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi16abominatur enim Dominus eum qui facit haec et aversatur omnem iniustitiam17memento quae fecerit tibi Amalech in via quando egrediebaris ex Aegypto18quomodo occurrerit tibi et extremos agminis tui qui lassi residebant ceciderit quando tu eras fame et labore confectus et non timuerit Deum19cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem et subiecerit cunctas per circuitum nationes in terra quam tibi pollicitus est delebis nomen eius sub caelo cave ne obliviscaris



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.