THE HOLY BIBLE Vulgate

Ecclesiastes (Author Solomon)

Chapter 10

1muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia2cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius3sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat4si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima5est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis6positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum7vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram8qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber9qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis10si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia11si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit12verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum13initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus14stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare15labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere16vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt17beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam18in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus19in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia20in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam

Chapter 11

1mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum2da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum sit mali super terram3si repletae fuerint nubes imbrem super terram effundent si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco ceciderit ibi erit4qui observat ventum non seminat et qui considerat nubes numquam metet5quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua ratione conpingantur ossa in ventre praegnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium6mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit7dulce lumen et delectabile est oculis videre solem8si annis multis vixerit homo et in omnibus his laetatus fuerit meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum venerint vanitatis arguentur praeterita9laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium10aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vana sunt

Chapter 12

1memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent2antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam3quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes inminuto numero et tenebrescent videntes per foramina4et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis5excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes6antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam7et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum8vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas9cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas multas10quaesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos11verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quae per magistrorum concilium data sunt a pastore uno12his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est13finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo14et cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium pro omni errato sive bonum sive malum sit



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.