1Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu2gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo3benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo4sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate5qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae6in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto7in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius8quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia9ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo10in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso11in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae12ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo13in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto14qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius15propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos16non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis17ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius18inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis19et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius20quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus21supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro22et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae23quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur
1et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris2in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae3in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri4Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos5et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati6et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu7ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu8gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est9non ex operibus ut ne quis glorietur10ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus11propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta12quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo13nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi14ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua15legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem16et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso17et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope18quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem19ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei20superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu21in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino22in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu
1huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus2si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis3quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi4prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi5quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu6esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium7cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius8mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi9et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit10ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei11secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro12in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius13propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra14huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi15ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur16ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine17habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati18ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum19scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei20ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis21ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen