THE HOLY BIBLE Vulgate

The Epistle of St. Paul to the Ephesians (Author Paul)

Chapter 4

1obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis2cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate3solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis4unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae5unus Dominus una fides unum baptisma6unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis7unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi8propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus9quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae10qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia11et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores12ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi13donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi14ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris15veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus16ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate17hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui18tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum19qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia20vos autem non ita didicistis Christum21si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu22deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris23renovamini autem spiritu mentis vestrae24et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis25propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra26irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram27nolite locum dare diabolo28qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti29omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus30et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis31omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia32estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis

Chapter 5

1estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi2et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis3fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos4aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio5hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei6nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae7nolite ergo effici participes eorum8eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate9fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate10probantes quid sit beneplacitum Deo11et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite12quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere13omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est14propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus15videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes16redimentes tempus quoniam dies mali sunt17propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini18et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu19loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino20gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri21subiecti invicem in timore Christi22mulieres viris suis subditae sint sicut Domino23quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis24sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus25viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea26ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo27ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata28ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit29nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam30quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius31propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una32sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia33verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum

Chapter 6

1filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum2honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione3ut bene sit tibi et sis longevus super terram4et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini5servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo6non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo7cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus8scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber9et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum10de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius11induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli12quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus13propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare14state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae15et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis16in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere17et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei18per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis19et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii20pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui21ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino22quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra23pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo24gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.