THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Exodus (Author Moses)

Chapter 25

1locutusque est Dominus ad Mosen dicens2loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas3haec sunt autem quae accipere debetis aurum et argentum et aes4hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum5et pelles arietum rubricatas pelles ianthinas et ligna setthim6oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odoris7lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale8facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum9iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et omnium vasorum in cultum eius sicque facietis illud10arcam de lignis setthim conpingite cuius longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac semissem11et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam auream per circuitum12et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero13facies quoque vectes de lignis setthim et operies eos auro14inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut portetur in eis15qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis16ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi17facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo18duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi19cherub unus sit in latere uno et alter in altero20utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca21in qua pones testimonium quod dabo tibi22inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel23facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem24et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium aureum per circuitum25et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam alteram coronam aureolam26quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes27subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari28ipsosque vectes facies de lignis setthim et circumdabis auro ad subvehendam mensam29parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo30et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper31facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia32sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero33tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili34in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia35spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno36et spherae igitur et calami ex ipso erunt universa ductilia de auro purissimo37facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso38emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur fient de auro purissimo39omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi40inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est

Chapter 26

1tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies2longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa tentoria3quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae quinque nexu simili coherebunt4ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari5quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari6facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat7facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi8longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor aequa erit mensura sagorum omnium9e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices10facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur11quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae et unum ex omnibus operimentum fiat12quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate eius operies posteriora tabernaculi13et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens14facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus15facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim16quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem17in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur18quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum19quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur20in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt21quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur22ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas23et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi24eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur25et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis26facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi27et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam28qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum29ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis30et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum est31facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum32quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas33inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur34pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorum35mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis36facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii37et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneae

Chapter 27

1facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine2cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere3faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis4craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei5quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium6facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis aeneis7et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum8non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est9facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine10et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argentea11similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea12in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem13in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt14in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem15et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem16in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem17omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis18in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas19cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere facies20praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper21in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.