THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Exodus (Author Moses)

Chapter 28

1adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israhel ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar2faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem3et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus ministret mihi4haec autem erunt vestimenta quae facient rationale et superumerale tunicam et lineam strictam cidarim et balteum facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi5accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum6facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere polymito7duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum ut in unum redeant8ipsaque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta9sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israhel10sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero iuxta ordinem nativitatis eorum11opere sculptoris et celatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israhel inclusos auro atque circumdatos12et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israhel portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem13facies et uncinos ex auro14et duas catenulas auri purissimi sibi invicem coherentes quas inseres uncinis15rationale quoque iudicii facies opere polymito iuxta texturam superumeralis ex auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta16quadrangulum erit et duplex mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine17ponesque in eo quattuor ordines lapidum in primo versu erit lapis sardius et topazius et zmaragdus18in secundo carbunculus sapphyrus et iaspis19in tertio ligyrius achates et amethistus20in quarto chrysolitus onychinus et berillus inclusi auro erunt per ordines suos21habebuntque nomina filiorum Israhel duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus22facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo23et duos anulos aureos quos pones in utraque rationalis summitate24catenasque aureas iunges anulis qui sunt in marginibus eius25et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superumeralis quod rationale respicit26facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus rationalis et in oris quae e regione sunt superumeralis et posteriora eius aspiciunt27nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem iuncturae inferioris ut aptari possit cum superumerali28et stringatur rationale anulis suis cum anulis superumeralis vitta hyacinthina ut maneat iunctura fabrefacta et a se invicem rationale et superumerale nequeant separari29portabitque Aaron nomina filiorum Israhel in rationali iudicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in aeternum30pones autem in rationali iudicii doctrinam et veritatem quae erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit iudicium filiorum Israhel in pectore suo in conspectu Domini semper31facies et tunicam superumeralis totam hyacinthinam32in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis sicut fieri solet in extremis vestium partibus ne facile rumpatur33deorsum vero ad pedes eiusdem tunicae per circuitum quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto mixtis in medio tintinabulis34ita ut tintinabulum sit aureum et malum rursumque tintinabulum aliud aureum et malum punicum35et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini et non moriatur36facies et lamminam de auro purissimo in qua sculpes opere celatoris Sanctum Domino37ligabisque eam vitta hyacinthina et erit super tiaram38inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quae obtulerint et sanctificaverint filii Israhel in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte eius ut placatus eis sit Dominus39stringesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii40porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem41vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo et cunctorum consecrabis manus sanctificabisque illos ut sacerdotio fungantur mihi42facies et feminalia linea ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femina43et utentur eis Aaron et filii eius quando ingredientur tabernaculum testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei moriantur legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum

Chapter 29

1sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur tolle vitulum de armento et arietes duos inmaculatos2panesque azymos et crustula absque fermento quae conspersa sint oleo lagana quoque azyma oleo lita de simila triticea cuncta facies3et posita in canistro offeres vitulum autem et duos arietes4et Aaron ac filios eius adplicabis ad ostium tabernaculi testimonii cumque laveris patrem cum filiis aqua5indues Aaron vestimentis suis id est linea et tunica et superumerali et rationali quod constringes balteo6et pones tiaram in capite eius et lamminam sanctam super tiaram7et oleum unctionis fundes super caput eius atque hoc ritu consecrabitur8filios quoque illius adplicabis et indues tunicis lineis cingesque balteo9Aaron scilicet et liberos eius et inpones eis mitras eruntque sacerdotes mei in religione perpetua postquam initiaveris manus eorum10adplicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii inponentque Aaron et filii eius manus super caput illius11et mactabis eum in conspectu Domini iuxta ostium tabernaculi testimonii12sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris digito tuo reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius13sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum iecoris ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare14carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra castra eo quod pro peccato sit15unum quoque arietum sumes super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus16quem cum mactaveris tolles de sanguine eius et fundes circa altare17ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius18et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domini odor suavissimus victimae Dei19tolles quoque arietem alterum super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus20quem cum immolaveris sumes de sanguine ipsius et pones super extremum dextrae auriculae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum et pedis dextri fundesque sanguinem super altare per circuitum21cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis asperges Aaron et vestes eius filios et vestimenta eorum consecratisque et ipsis et vestibus22tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quae operit vitalia ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum23tortam panis unius crustulum conspersum oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini24ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius et sanctificabis eos elevans coram Domino25suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia oblatio eius est26sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem tuam27sanctificabis et pectusculum consecratum et armum quem de ariete separasti28quo initiatus est Aaron et filii eius cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israhel quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quae offerunt Domino29vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii eius post eum ut unguantur in ea et consecrentur manus eorum30septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario31arietem autem consecrationum tolles et coques carnes eius in loco sancto32quibus vescetur Aaron et filii eius panes quoque qui sunt in canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedent33ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium manus alienigena non vescetur ex eis quia sancti sunt34quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus usque mane conbures reliquias igni non comedentur quia sanctificata sunt35omnia quae praecepi tibi facies super Aaron et filiis eius septem diebus consecrabis manus eorum36et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam et ungues illud in sanctificationem37septem diebus expiabis altare et sanctificabis et erit sanctum sanctorum omnis qui tetigerit illud sanctificabitur38hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies iugiter39unum agnum mane et alterum vespere40decimam partem similae conspersae oleo tunso quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno41alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et iuxta ea quae diximus in odorem suavitatis42sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te43ibique praecipiam filiis Israhel et sanctificabitur altare in gloria mea44sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari et Aaron cum filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi45et habitabo in medio filiorum Israhel eroque eis Deus46et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Aegypti ut manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorum

Chapter 30

1facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim2habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent3vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum4et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur5ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis6ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi7et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud8et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras9non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis10et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino11locutusque est Dominus ad Mosen dicens12quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti13hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino14qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium15dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet16susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum17locutusque est Dominus ad Mosen dicens18facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua19lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes20quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino21ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successiones22locutusque est Dominus ad Mosen23dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta24cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin25faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii26et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti27mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis28et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent29sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur30Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi31filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras32caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis33homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo34dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia35faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum36cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama37talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino38homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis

Chapter 31

1locutusque est Dominus ad Mosen dicens2ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda3et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opere4ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex auro et argento et aere5marmore et gemmis et diversitate lignorum6dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae praecepi tibi7tabernaculum foederis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi8mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis9et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua10vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris11oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia quae praecepi tibi facient12et locutus est Dominus ad Mosen dicens13loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos14custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui15sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur16custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum17inter me et filios Israhel signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit18dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.