1igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri2sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur3non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati4et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens5separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes6hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum7et pelles arietum rubricatas et ianthinas8ligna setthim9et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum10lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis11quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit12tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases13arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur14mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus15candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium16altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi17altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius18cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli19paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis20vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi21egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi22obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat23viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est24si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas25argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus26sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum27et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes28principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale29aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum30omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt31dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda32implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina33ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest34dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan35ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant
1fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus2cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus3tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat4unde artifices venire conpulsi5dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est6iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis7eo quod oblata sufficerent et superabundarent8feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita9quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum10coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit11fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiter12ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur13unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum14fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi15unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor unius mensurae erant omnia saga16quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim17fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur18et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret19fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis20fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes21decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat22binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi23e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum24cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminantur25ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas26cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas27contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulas28et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro29quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos30ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis31fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi32et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare33fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret34ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit35fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum36et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis37fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii38et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit aeneas
1fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris2et fecit illi coronam auream per gyrum3conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos eius duos anulos in latere uno et duos in altero4vectes quoque fecit de lignis setthim quos vestivit auro5et quos misit in anulos qui erant in lateribus arcae ad portandum eam6fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo duorum cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse in latitudine7duos etiam cherubin ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatorii8cherub unum in summitate huius partis et cherub alterum in summitate partis alterius duos cherubin in singulis summitatibus propitiatorii9extendentes alas et tegentes propitiatorium seque mutuo et illud respectantes10fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti quae habebat in altitudine cubitum ac semissem11circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum12ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam auream13fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae14contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa portari15ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit eos auro16et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba17fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherulae ac lilia procedebant18sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera19tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulaeque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulaeque simul et lilia aequum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri20in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia21et spherae sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno22et spherae igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo23fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa ubi quae emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimo24talentum auri adpendebat candelabrum cum omnibus vasis suis25fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua26vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus27fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari28ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit lamminis aureis29conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii