THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Exodus (Author Moses)

Chapter 38

1fecit et altare holocausti de lignis setthim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine2cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud aeneis lamminis3et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetas forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula4craticulamque eius in modum retis fecit aeneam et subter eam in altaris medio arulam5fusis quattuor anulis per totidem retiaculi summitates ad inmittendos vectes ad portandum6quos et ipsos fecit de lignis setthim et operuit lamminis aeneis7induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuum8fecit et labrum aeneum cum base sua de speculis mulierum quae excubabant in ostio tabernaculi9et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum10columnae aeneae viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea11aeque ad septentrionalis plagam tentoria columnae basesque et capita columnarum eiusdem et mensurae et operis ac metalli erant12in ea vero plaga quae occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae et capita columnarum celata argentea13porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria14e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus15et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi facit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnae tres et bases totidem16cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat17bases columnarum fuere aeneae capita autem earum cum celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento18et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria19columnae autem ingressus fuere quattuor cum basibus aeneis capitaque earum et celaturae argenteae20paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos21haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii quae numerata sunt iuxta praeceptum Mosi in caerimonias Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis22quas Beselehel filius Uri filii Hur de tribu Iuda Domino per Mosen iubente conpleverat23iuncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et bysso24omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii25oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a viginti annis et supra de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum26fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet27centum bases factae sunt de talentis centum singulis talentis per bases singulas supputatis28de mille autem septingentis et septuaginta quinque fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argento29aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et quadringenti supra sicli30ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa quae ad usum eius pertinent31et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum

Chapter 39

1de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi2fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta3opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine4duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum5et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi6paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel7posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi8fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta9quadrangulum duplex mensurae palmi10et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus11in secundo carbunculus sapphyrus iaspis12in tertio ligyrius achates amethistus13in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos14ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum15fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo16et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis17e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant18haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur19stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi20fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam21et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem22deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta23et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum24tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi25fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius26et mitras cum coronulis suis ex bysso27feminalia quoque linea byssina28cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi29fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini30et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi31perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi32et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases33opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus34velum arcam vectes propitiatorium35mensam cum vasis et propositionis panibus36candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo37altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus38et tentorium in introitu tabernaculi39altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis40tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri41vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius42obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus43quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis

Chapter 40

1locutusque est Dominus ad Mosen dicens2mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii3et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum4et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis5et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones6et ante illud altare holocausti7labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua8circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius9et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur10altare holocausti et omnia vasa eius11labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum12adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua13indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum141516fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus17igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum18erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas19et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat20posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper21cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem22posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum23ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi24posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi25locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini26posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum27et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus28posuit et tentorium in introitu tabernaculi29et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat30labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua31laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes32cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus33erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt34operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud35nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat36si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas37si pendebat desuper manebant in eodem loco38nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.