THE HOLY BIBLE Vulgate

First Book of Esdras (Author Esdras)

Chapter 1

1in anno primo Cyri regis Persarum ut conpleretur verbum Domini ex ore Hieremiae suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum et transduxit vocem in universo regno suo etiam per scripturam dicens2haec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Hierusalem quae est in Iudaea3quis est in vobis de universo populo eius sit Deus illius cum ipso ascendat Hierusalem quae est in Iudaea et aedificet domum Domini Dei Israhel ipse est Deus qui est in Hierusalem4et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant adiuvent eum viri de loco suo argento et auro et substantia et pecoribus excepto quod voluntarie offerunt templo Dei quod est in Hierusalem5et surrexerunt principes patrum de Iuda et Beniamin et sacerdotes et Levitae omnis cuius suscitavit Deus spiritum ut ascenderent ad aedificandum templum Domini quod erat in Hierusalem6universique qui erant in circuitu adiuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis in substantia in iumentis in supellectili exceptis his quae sponte obtulerunt7rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini quae tulerat Nabuchodonosor de Hierusalem et posuerat ea in templo dei sui8protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mitridatis filii Gazabar et adnumeravit ea Sasabassar principi Iudae9et hic est numerus eorum fialae aureae triginta fialae argenteae mille cultri viginti novem scyphi aurei triginta10scyphi argentei secundi quadringenti decem vasa alia mille11omnia vasa aurea et argentea quinque milia quadringenta universa tulit Sasabassar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Hierusalem

Chapter 2

1hii sunt autem filii provinciae qui ascenderunt de captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem et reversi sunt in Hierusalem et Iudam unusquisque in civitatem suam2qui venerunt cum Zorobabel Hiesua Neemia Saraia Rahelaia Mardochai Belsan Mesphar Beguai Reum Baana numerus virorum populi Israhel3filii Pharos duo milia centum septuaginta duo4filii Sephetia trecenti septuaginta duo5filii Area septingenti septuaginta quinque6filii Phaethmoab filiorum Iosue Ioab duo milia octingenti duodecim7filii Helam mille ducenti quinquaginta quattuor8filii Zeththua nongenti quadraginta quinque9filii Zacchai septingenti sexaginta10filii Bani sescenti quadraginta duo11filii Bebai sescenti viginti tres12filii Azgad mille ducenti viginti duo13filii Adonicam sescenti sexaginta sex14filii Beguai duo milia quinquaginta sex15filii Adin quadringenti quinquaginta quattuor16filii Ater qui erant ex Hiezechia nonaginta octo17filii Besai trecenti viginti tres18filii Iora centum duodecim19filii Asom ducenti viginti tres20filii Gebbar nonaginta quinque21filii Bethleem centum viginti tres22viri Netupha quinquaginta sex23viri Anathoth centum viginti octo24filii Azmaveth quadraginta duo25filii Cariathiarim Caephira et Beroth septingenti quadraginta tres26filii Arama et Gaba sescenti viginti unus27viri Machmas centum viginti duo28viri Bethel et Gai ducenti viginti tres29filii Nebo quinquaginta duo30filii Megbis centum quinquaginta sex31filii Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor32filii Arim trecenti viginti33filii Lod Adid et Ono septingenti viginti quinque34filii Hiericho trecenti quadraginta quinque35filii Sennaa tria milia sescenti triginta36sacerdotes filii Idaia in domo Hiesue nongenti septuaginta tres37filii Emmer mille quinquaginta duo38filii Phessur mille ducenti quadraginta septem39filii Arim mille decem et septem40Levitae filii Hiesue et Cedmihel filiorum Odevia septuaginta quattuor41cantores filii Asaph centum viginti octo42filii ianitorum filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai universi centum triginta novem43Nathinnei filii Sia filii Asupha filii Tebbaoth44filii Ceros filii Siaa filii Phadon45filii Levana filii Agaba filii Accub46filii Agab filii Selmai filii Anan47filii Gaddel filii Gaer filii Rahaia48filii Rasin filii Nechoda filii Gazem49filii Aza filii Phasea filii Besee50filii Asenaa filii Munim filii Nephusim51filii Becbuc filii Acupha filii Arur52filii Besluth filii Maida filii Arsa53filii Bercos filii Sisara filii Thema54filii Nasia filii Atupha55filii servorum Salomonis filii Sotei filii Suphereth filii Pharuda56filii Iala filii Dercon filii Gedel57filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erant de Asebaim filii Ammi58omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo59et hii qui ascenderunt de Thelmela Thelarsa Cherub et Don et Mer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel essent60filii Delaia filii Tobia filii Necoda sescenti quinquaginta duo61et de filiis sacerdotum filii Obia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum62hii quaesierunt scripturam genealogiae suae et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio63et dixit Athersatha eis ut non comederent de sancto sanctorum donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus64omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia trecenti sexaginta65exceptis servis eorum et ancillis qui erant septem milia trecenti triginta septem et in ipsis cantores atque cantrices ducentae66equi eorum septingenti triginta sex muli eorum ducenti quadraginta quinque67cameli eorum quadringenti triginta quinque asini eorum sex milia septingenti viginti68et de principibus patrum cum ingrederentur templum Domini quod est in Hierusalem sponte obtulerunt in domum Dei ad extruendam eam in loco suo69secundum vires suas dederunt in inpensas operis auri solidos sexaginta milia et mille argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum70habitaverunt ergo sacerdotes et Levitae et de populo et cantores et ianitores et Nathinnei in urbibus suis universusque Israhel in civitatibus suis

Chapter 3

1iamque venerat mensis septimus et erant filii Israhel in civitatibus suis congregatus est ergo populus quasi vir unus in Hierusalem2et surrexit Iosue filius Iosedech et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et fratres eius et aedificaverunt altare Dei Israhel ut offerrent in eo holocaustomata sicut scriptum est in lege Mosi viri Dei3conlocaverunt autem altare super bases suas deterrentibus eos per circuitum populis terrarum et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere4feceruntque sollemnitatem tabernaculorum sicut scriptum est et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum praeceptum opus diei in die suo5et post haec holocaustum iuge tam in kalendis quam in universis sollemnitatibus Domini quae erant consecratae et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Deo6a primo die mensis septimi coeperunt offerre holocaustum Domino porro templum Dei fundatum necdum erat7dederunt autem pecunias latomis et cementariis cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Ioppes iuxta quod praeceperat Cyrus rex Persarum eis8anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Hierusalem mense secundo coeperunt Zorobabel filius Salathihel et Iosue filius Iosedech et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitae et omnes qui venerant de captivitate in Hierusalem et constituerunt Levitas a viginti annis et supra ut urguerent opus Domini9stetitque Iosue filii eius et fratres eius Cedmihel et filii eius et filii Iuda quasi unus ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei filii Enadad filii eorum et fratres eorum Levitae10fundato igitur a cementariis templo Domini steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis et Levitae filii Asaph in cymbalis ut laudarent Deum per manus David regis Israhel11et concinebant in hymnis et confessione Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius super Israhel omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum eo quod fundatum esset templum Domini12plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis et principes patrum seniores qui viderant templum prius cum fundatum esset et hoc templum in oculis eorum flebant voce magna et multi vociferantes in laetitia elevabant vocem13nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris laetantium et vocem fletus populi commixtim enim populus vociferabatur clamore magno et vox audiebatur procul

Chapter 4

1audierunt autem hostes Iudae et Beniamin quia filii captivitatis aedificarent templum Domino Deo Israhel2et accedentes ad Zorobabel et ad principes patrum dixerunt eis aedificemus vobiscum quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum ecce nos immolamus victimas ex diebus Asoraddan regis Assur qui adduxit nos huc3et dixit eis Zorobabel et Iosue et reliqui principes patrum Israhel non est vobis et nobis ut aedificemus domum Deo nostro sed nos ipsi soli aedificabimus Domino Deo nostro sicut praecepit nobis rex Cyrus rex Persarum4factum est igitur ut populus terrae inpediret manus populi Iudae et turbaret eos in aedificando5conduxerunt quoque adversum eos consiliatores ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad regnum Darii regis Persarum6in regno autem Asueri principio regni eius scripserunt accusationem adversum habitatores Iudae et Hierusalem7et in diebus Artarxersis scripsit Beselam Mitridatis et Tabel et reliqui qui erant in consilio eorum ad Artarxersen regem Persarum epistula autem accusationis scripta erat syriace et legebatur sermone syro8Reum Beelteem et Samsai scriba scripserunt epistulam unam de Hierusalem Artarxersi regi huiuscemodi9Reum Beelteem et Samsai scriba et reliqui consiliatores eorum Dinei et Apharsathei Terphalei Apharsei Erchuei Babylonii Susannechei Deaei Aelamitae10et ceteri de gentibus quas transtulit Asennaphar magnus et gloriosus et habitare eas fecit in civitatibus Samariae et in reliquis regionibus trans Flumen in pace11hoc est exemplar epistulae quam miserunt ad eum Artarxersi regi servi tui viri qui sunt trans Fluvium salutem dicunt12notum sit regi quia Iudaei qui ascenderunt a te ad nos venerunt in Hierusalem civitatem rebellem et pessimam quam aedificant extruentes muros eius et parietes conponentes13nunc igitur notum sit regi quia si civitas illa aedificata fuerit et muri eius instaurati tributum et vectigal et annuos reditus non dabunt et usque ad reges haec noxa perveniet14nos ergo memores salis quod in palatio comedimus et quia laesiones regis videre nefas ducimus idcirco misimus et nuntiavimus regi15ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum et invenies scriptum in commentariis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus et provinciis et bella concitant in ea ex diebus antiquis quam ob rem et civitas ipsa destructa est16nuntiamus nos regi quoniam si civitas illa aedificata fuerit et muri ipsius instaurati possessionem trans Fluvium non habebis17verbum misit rex ad Reum Beelteem et Samsai scribam et ad reliquos qui erant in consilio eorum habitatores Samariae et ceteris trans Fluvium salutem dicens et pacem18accusationem quam misistis ad nos manifeste lecta est coram me19et a me praeceptum est et recensuerunt inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat et seditiones et proelia concitantur in ea20nam et reges fortissimi fuerunt in Hierusalem qui et dominati sunt omni regioni quae trans Fluvium est tributum quoque et vectigal et reditus accipiebant21nunc ergo audite sententiam ut prohibeatis viros illos et urbs illa non aedificetur donec si forte a me iussum fuerit22videte ne neglegenter hoc impleatis et paulatim crescat malum contra reges23itaque exemplum edicti Artarxersis regis lectum est coram Reum et Samsai scriba et consiliariis eorum et abierunt festini in Hierusalem ad Iudaeos et prohibuerunt eos in brachio et robore24tunc intermissum est opus domus Dei in Hierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.