1dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium2sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre3ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes4at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege5ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus6quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater7itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum8sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis9nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis10dies observatis et menses et tempora et annos11timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis12estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis13scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem14et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum15ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi16ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis17aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini18bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos19filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis20vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis21dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis22scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera23sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem24quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar25Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius26illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra27scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum28nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus29sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc30sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae31itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit
1state et nolite iterum iugo servitutis contineri2ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit3testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae4evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis5nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus6nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur7currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire8persuasio non est ex eo qui vocat vos9modicum fermentum totam massam corrumpit10ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille11ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis12utinam et abscidantur qui vos conturbant13vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem14omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum15quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini16dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis17caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis18quod si spiritu ducimini non estis sub lege19manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria20idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae21invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur22fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas23fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex24qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis25si vivimus spiritu spiritu et ambulemus26non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes
1fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris2alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi3nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit4opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero5unusquisque enim onus suum portabit6communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis7nolite errare Deus non inridetur8quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam9bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes10ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei11videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu12quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur13neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur14mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo15in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura16et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei17de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto18gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen