1in principio creavit Deus caelum et terram2terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas3dixitque Deus fiat lux et facta est lux4et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras5appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus6dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis7et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita8vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus9dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita10et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum11et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita12et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum13factumque est vespere et mane dies tertius14dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos15ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita16fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas17et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram18et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum19et factum est vespere et mane dies quartus20dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli21creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum22benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram23et factum est vespere et mane dies quintus24dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita25et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum26et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra27et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos28benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram29dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam30et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita31viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus
1igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum2conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat3et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret4istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram5et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram6sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terrae7formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem8plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat9produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali10et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum qui inde dividitur in quattuor capita11nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur aurum12et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis onychinus13et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram Aethiopiae14nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius autem quartus ipse est Eufrates15tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum16praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede17de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris18dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui19formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius20appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur adiutor similis eius21inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea22et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam23dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est24quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una25erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor eius et non erubescebant