1igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar2dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti3tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem4qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit dominam suam5dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet Dominus inter me et te6cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit7cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur8dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio9dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius10et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non numerabitur prae multitudine11ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuam12hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula13vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me14propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades et Barad15peperitque Abrae filium qui vocavit nomen eius Ismahel16octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem
1postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus2ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis3cecidit Abram pronus in faciem4dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater multarum gentium5nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia patrem multarum gentium constitui te6faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque ex te egredientur7et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post te8daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae omnem terram Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus eorum9dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum et semen tuum post te in generationibus suis10hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te circumcidetur ex vobis omne masculinum11et circumcidetis carnem praeputii vestri ut sit in signum foederis inter me et vos12infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in generationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestra13eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum14masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit15dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sed Sarram16et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum orientur ex eo17cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet18dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram te19et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum20super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in gentem magnam21pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero22cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus ab Abraham23tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suae et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die sicut praeceperat ei Deus24nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui25et Ismahel filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae26eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel filius eius27et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et alienigenae pariter circumcisi sunt
1apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei2cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terra3et dixit Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne transeas servum tuum4sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore5ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitis idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus es6festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panes7ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero qui festinavit et coxit illum8tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram eis ipse vero stabat iuxta eos sub arbore9cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce in tabernaculo est10cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi11erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant Sarrae fieri muliebria12quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus vetulus est voluptati operam dabo13dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere paritura sum anus14numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium15negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non est inquit ita sed risisti16cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eos17dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus sum18cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae19scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum20dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est et peccatum earum adgravatum est nimis21descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere conpleverint an non est ita ut sciam22converteruntque se inde et abierunt Sodomam Abraham vero adhuc stabat coram Domino23et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum impio24si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta iustos si fuerint in eo25absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium26dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis dimittam omni loco propter eos27respondens Abraham ait quia semel coepi loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis28quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis propter quinque universam urbem et ait non delebo si invenero ibi quadraginta quinque29rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint quid facies ait non percutiam propter quadraginta30ne quaeso inquit indigneris Domine si loquar quid si inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero ibi triginta31quia semel ait coepi loquar ad Dominum meum quid si inventi fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter viginti32obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel quid si inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter decem33abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum
1veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in foribus civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terra2et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et manete ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam vestram qui dixerunt minime sed in platea manebimus3conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque domum illius fecit convivium coxit azyma et comederunt4prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem omnis populus simul5vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte educ illos huc ut cognoscamus eos6egressus ad eos Loth post tergum adcludens ostium ait7nolite quaeso fratres mei nolite malum hoc facere8habeo duas filias quae necdum cognoverunt virum educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei9at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advena numquid ut iudices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime iam prope erat ut refringerent fores10et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntque ostium11et eos qui erant foris percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum ita ut ostium invenire non possent12dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum quempiam generum aut filios aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac13delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum coram Domino qui misit nos ut perdamus illos14egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias eius et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui15cumque esset mane cogebant eum angeli dicentes surge et tolle uxorem tuam et duas filias quas habes ne et tu pariter pereas in scelere civitatis16dissimulante illo adprehenderunt manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi17et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas18dixitque Loth ad eos quaeso Domine mi19quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in monte salvari ne forte adprehendat me malum et moriar20est civitas haec iuxta ad quam possum fugere parva et salvabor in ea numquid non modica est et vivet anima mea21dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut non subvertam urbem pro qua locutus es22festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor23sol egressus est super terram et Loth ingressus est in Segor24igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo25et subvertit civitates has et omnem circa regionem universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia26respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis27Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino28intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum29cum enim subverteret Deus civitates regionis illius recordatus est Abrahae et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat30ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duae quoque filiae eius cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et duae filiae eius31dixitque maior ad minorem pater noster senex est et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae32veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex patre nostro semen33dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et ingressa est maior dormivitque cum patre at ille non sensit nec quando accubuit filia nec quando surrexit34altera quoque die dixit maior ad minorem ecce dormivi heri cum patre meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum eo ut salvemus semen de patre nostro35dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque minor filia dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando illa surrexerit36conceperunt ergo duae filiae Loth de patre suo37peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem38minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Ammon id est filius populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie