1senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi qui respondit adsum2cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meae3sume arma tua faretram et arcum et egredere foras cumque venatu aliquid adprehenderis4fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar5quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut iussionem patris expleret6dixit filio suo Iacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei7adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam tibi coram Domino antequam moriar8nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis9et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur10quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur11cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis12si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro benedictione13ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem meam et perge adferque quae dixi14abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius15et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum16pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit17dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit18quibus inlatis dixit pater mi et ille respondit audio quis tu es fili mi19dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut praecepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua20rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam21dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non22accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau23et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant benedicens ergo illi24ait tu es filius meus Esau respondit ego sum25at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut benedicat tibi anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum quo hausto26dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi27accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus28det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini29et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuae qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur30vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras venit Esau31coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua32dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum primogenitus filius tuus Esau33expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus34auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et consternatus ait benedic etiam mihi pater mi35qui ait venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam36at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem37respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post haec fili mi ultra quid faciam38cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater mihi quoque obsecro ut benedicas cumque heiulatu magno fleret39motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terrae et in rore caeli desuper40erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis41oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Iacob fratrem meum42nuntiata sunt haec Rebeccae quae mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te43nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran44habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tui45et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum quae fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una die46dixit quoque Rebecca ad Isaac taedet me vitae meae propter filias Heth si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae nolo vivere
1vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit praecepitque ei dicens noli accipere coniugem de genere Chanaan2sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriae ad domum Bathuel patrem matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui3Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum4et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut possideas terram peregrinationis tuae quam pollicitus est avo tuo5cumque dimisisset eum Isaac profectus venit in Mesopotamiam Syriae ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebeccae matris suae6videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Mesopotamiam Syriae ut inde uxorem duceret et quod post benedictionem praecepisset ei dicens non accipies coniugem de filiabus Chanaan7quodque oboediens Iacob parentibus isset in Syriam8probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus9ivit ad Ismahelem et duxit uxorem absque his quas prius habebat Maeleth filiam Ismahel filii Abraham sororem Nabaioth10igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Haran11cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum tulit de lapidibus qui iacebant et subponens capiti suo dormivit in eodem loco12viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam13et Dominum innixum scalae dicentem sibi ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo14eritque germen tuum quasi pulvis terrae dilataberis ad occidentem et orientem septentrionem et meridiem et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae15et ero custos tuus quocumque perrexeris et reducam te in terram hanc nec dimittam nisi conplevero universa quae dixi16cumque evigilasset Iacob de somno ait vere Dominus est in loco isto et ego nesciebam17pavensque quam terribilis inquit est locus iste non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli18surgens ergo mane tulit lapidem quem subposuerat capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuper19appellavitque nomen urbis Bethel quae prius Luza vocabatur20vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad induendum21reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in Deum22et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei cunctorumque quae dederis mihi decimas offeram tibi
1profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem2et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur3morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent4dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran5quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus6sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo7dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite8qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges9adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat10quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur11et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit12et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo13qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris14respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius15dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias16habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel17sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu18quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis19respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me20servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine21dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam22qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias23et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum24dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam25et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi26respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias27imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis28adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem29cui pater servam Balam dederat30tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis31videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente32quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus33rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon34concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi35quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere