THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Genesis (Author Moses)

Chapter 3

1sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi2cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in paradiso vescemur3de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur4dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini5scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum6vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo qui comedit7et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata8et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi9vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es10qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me11cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedisti12dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et comedi13et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quae respondit serpens decepit me et comedi14et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitae tuae15inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius16mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui17ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae18spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae19in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris20et vocavit Adam nomen uxoris suae Hava eo quod mater esset cunctorum viventium21fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori eius tunicas pellicias et induit eos22et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum23emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est24eiecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae

Chapter 4

1Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum2rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola3factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino4Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius5ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius6dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua7nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius8dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum9et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum10dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra11nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua12cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram13dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam merear14ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me15dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum16egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden17cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch18porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech19qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella20genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum21et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organo22Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma23dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum24septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies25cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain26sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen Domini

Chapter 5

1hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum2masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt3vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth4et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias5et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est6vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos7vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias8et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est9vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan10post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias11factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est12vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel13et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias14et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est15vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared16et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias17et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est18vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch19et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias20et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est21porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam22et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias23et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni24ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus25vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech26et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias27et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est28vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium29vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus30vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias31et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est32Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.