1cernens autem Rahel quod infecunda esset invidit sorori et ait marito suo da mihi liberos alioquin moriar2cui iratus respondit Iacob num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris tui3at illa habeo inquit famulam Balam ingredere ad eam ut pariat super genua mea et habeam ex ea filios4deditque illi Balam in coniugium quae5ingresso ad se viro concepit et peperit filium6dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam dans mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan7rursumque Bala concipiens peperit alterum8pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum sorore mea et invalui vocavitque eum Nepthalim9sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam marito tradidit10qua post conceptum edente filium11dixit feliciter et idcirco vocavit nomen eius Gad12peperit quoque Zelpha alterum13dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me dicent mulieres propterea appellavit eum Aser14egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro repperit mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da mihi partem de mandragoris filii tui15illa respondit parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Rahel dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui16redeuntique ad vesperam de agro Iacob egressa est in occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa17et exaudivit Deus preces eius concepitque et peperit filium quintum18et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo appellavitque nomen illius Isachar19rursum Lia concipiens peperit sextum filium20et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen eius Zabulon21post quem peperit filiam nomine Dinam22recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit vulvam illius23quae concepit et peperit filium dicens abstulit Deus obprobrium meum24et vocavit nomen illius Ioseph dicens addat mihi Dominus filium alterum25nato autem Ioseph dixit Iacob socero suo dimitte me ut revertar in patriam et ad terram meam26da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam tu nosti servitutem qua servivi tibi27ait ei Laban inveniam gratiam in conspectu tuo experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te28constitue mercedem tuam quam dem tibi29at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in manibus meis fuerit possessio tua30modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae31dixitque Laban quid dabo tibi at ille ait nihil volo sed si feceris quod postulo iterum pascam et custodiam pecora tua32gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et sparso vellere et quodcumque furvum et maculosum variumque fuerit tam in ovibus quam in capris erit merces mea33respondebitque mihi cras iustitia mea quando placiti tempus advenerit coram te et omnia quae non fuerint varia et maculosa et furva tam in ovibus quam in capris furti me arguent34dixit Laban gratum habeo quod petis35et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque maculosos cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum36et posuit spatium itineris inter se et generum dierum trium qui pascebat reliquos greges eius37tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticavit eas detractisque corticibus in his quae spoliata fuerant candor apparuit illa vero quae integra erant viridia permanserunt atque in hunc modum color effectus est varius38posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent39factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa40divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem alba quaeque et nigra Laban cetera vero Iacob separatis inter se gregibus41igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione conciperent42quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat eas factaque sunt ea quae erant serotina Laban et quae primi temporis Iacob43ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos ancillas et servos camelos et asinos
1postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus2animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius3maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum4misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges5dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum6et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro7sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi8si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt9tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi10postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum11dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi adsum12qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quae fecit tibi Laban13ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae14responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri15nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum16sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quae praecepit fac17surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiit18tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan19eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris sui20noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret21cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad22nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob23qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad24viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob25iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium26et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio27cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara28non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc29valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius30esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos31respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas32quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola33ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis34illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti35ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quaerentis est36tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me37et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et iudicent inter me et te38idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi39nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas40die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis41sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus42nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri43respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia quae cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis44veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et te45tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum46dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum47quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae48dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis49intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis50si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit51dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te52testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans53Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac54immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi55Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum
1Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli Dei2quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra3misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom4praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem5habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo6reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris7timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas8dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quae reliqua est salvabitur9dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi10minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior11erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis12tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest13cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat munera Esau fratri suo14capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti15camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem16et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem17et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequeris18respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit19similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum20et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi21praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in Castris22cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc23transductisque omnibus quae ad se pertinebant24remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane25qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit26dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi27ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob28at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis29interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco30vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea31ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede32quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit