THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Genesis (Author Moses)

Chapter 33

1levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum2et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimos3et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater eius4currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit5levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo6et adpropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt7accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Ioseph et Rahel adoraverunt8quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo9et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi10dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius11et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens12ait gradiamur simul eroque socius itineris tui13dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges14praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir15respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei16reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir17et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula18transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta oppidum19emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis20et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israhel

Chapter 34

1egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius2quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem3et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivit4et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem5quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent6egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob7ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset8locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxorem9et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite10et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam11sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo12augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis tantum date mihi puellam hanc uxorem13responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob stuprum sororis14non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos15sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexus16tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus17sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et recedemus18placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius19nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui20ingressique portam urbis locuti sunt populo21viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus22unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes23et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populum24adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus25et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis26Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam27quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri28oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant29parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas30quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea31responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra

Chapter 35

1interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum2Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra3surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei4dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quae erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est post urbem Sychem5cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes6venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo7aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum8eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus9apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriae benedixitque ei10dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et appellavit eum Israhel11dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur12terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini tuo post te13et recessit ab eo14ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum15vocansque nomen loci Bethel16egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in qua cum parturiret Rahel17ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium18egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae19mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est Bethleem20erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem21egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis22cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob duodecim23filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon24filii Rahel Ioseph et Beniamin25filii Balae ancillae Rahelis Dan et Nepthalim26filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriae27venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac28et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorum29consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui

Chapter 36

1hae sunt autem generationes Esau ipse est Edom2Esau accepit uxores de filiabus Chanaan Ada filiam Elom Hetthei et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Evei3Basemath quoque filiam Ismahel sororem Nabaioth4peperit autem Ada Eliphaz Basemath genuit Rauhel5Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core hii filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan6tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suae et substantiam et pecora et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Iacob7divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum8habitavitque Esau in monte Seir ipse est Edom9hae sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir10et haec nomina filiorum eius Eliphaz filius Ada uxoris Esau Rauhel quoque filius Basemath uxoris eius11fueruntque filii Eliphaz Theman Omar Sephu et Gatham et Cenez12erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau quae peperit ei Amalech hii sunt filii Adae uxoris Esau13filii autem Rauhel Naath et Zara Semma et Meza hii filii Basemath uxoris Esau14isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon uxoris Esau quos genuit ei Hieus et Hielom et Core15hii duces filiorum Esau filii Eliphaz primogeniti Esau dux Theman dux Omar dux Sephu dux Cenez16dux Core dux Gatham dux Amalech hii filii Eliphaz in terra Edom et hii filii Adae17hii quoque filii Rauhel filii Esau dux Naath dux Zara dux Semma dux Meza hii duces Rauhel in terra Edom isti filii Basemath uxoris Esau18hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom dux Core hii duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau19isti filii Esau et hii duces eorum ipse est Edom20isti filii Seir Horrei habitatores terrae Lotham et Sobal et Sebeon et Anan21Dison et Eser et Disan hii duces Horrei filii Seir in terra Edom22facti sunt autem filii Lotham Horrei et Heman erat autem soror Lotham Thamna23et isti filii Sobal Alvam et Maneeth et Hebal Sephi et Onam24et hii filii Sebeon Ahaia et Anam iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui25habuitque filium Disan et filiam Oolibama26et isti filii Disan Amdan et Esban et Iethran et Charan27hii quoque filii Eser Balaan et Zevan et Acham28habuit autem filios Disan Hus et Aran29isti duces Horreorum dux Lothan dux Sobal dux Sebeon dux Ana30dux Dison dux Eser dux Disan isti duces Horreorum qui imperaverunt in terra Seir31reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israhel fuerunt hii32Bale filius Beor nomenque urbis eius Denaba33mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra34cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan de terra Themanorum35hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui percussit Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith36cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de Maserecha37hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth38cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius Achobor39isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis eius Phau et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiae Mizaab40haec ergo nomina Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis dux Thamna dux Alva dux Ietheth41dux Oolibama dux Ela dux Phinon42dux Cenez dux Theman dux Mabsar43dux Mabdiel dux Iram hii duces Edom habitantes in terra imperii sui ipse est Esau pater Idumeorum



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.