THE HOLY BIBLE Vulgate

Book of Genesis (Author Moses)

Chapter 37

1habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua peregrinatus est pater suus2et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo3Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam4videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui5accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quae causa maioris odii seminarium fuit6dixitque ad eos audite somnium meum quod vidi7putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum8responderunt fratres eius numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tuae haec ergo causa somniorum atque sermonum invidiae et odii fomitem ministravit9aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me10quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum pater et dixit quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego et mater tua et fratres adorabimus te super terram11invidebant igitur ei fratres sui pater vero rem tacitus considerabat12cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sychem13dixit ad eum Israhel fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad eos quo respondente14praesto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in Sychem15invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret16at ille respondit fratres meos quaero indica mihi ubi pascant greges17dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain18qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occidere19et mutuo loquebantur ecce somniator venit20venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua21audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat22non interficiamus animam eius nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo23confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et polymita24miseruntque in cisternam quae non habebat aquam25et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in Aegyptum26dixit ergo Iudas fratribus suis quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius27melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostrae non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus eius28et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in Aegyptum29reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum30et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non conparet et ego quo ibo31tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem occiderant tinxerunt32mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an non33quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit Ioseph34scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium multo tempore35congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in infernum et illo perseverante in fletu36Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphar eunucho Pharaonis magistro militiae

Chapter 38

1eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum odollamitem nomine Hiram2viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae et uxore accepta ingressus est ad eam3quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her4rursum concepto fetu natum filium nominavit Onam5tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra cessavit6dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar7fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini et ab eo occisus est8dixit ergo Iudas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo9ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur10et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceret11quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui12evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor Iudae qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas13nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves14quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum15quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur16ingrediensque ad eam ait dimitte me ut coeam tecum nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris concubitu meo17dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente patiar quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris18ait Iudas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit mulier19et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est viduitatis vestibus20misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eam21interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix22reversus est ad Iudam et dixit ei non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum23ait Iudas habeat sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam24ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas producite eam ut conburatur25quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens de viro cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et armilla et baculus26qui agnitis muneribus ait iustior me est quia non tradidi eam Sela filio meo attamen ultra non cognovit illam27instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum dicens28iste egreditur prior29illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares30postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum quem appellavit Zara

Chapter 39

1igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat2fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui3qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius4invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerant5benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam6nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu7post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum8qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua9nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum10huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum11accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret12et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras13cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam14vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem15et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras16in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum17et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet mihi18cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras19his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde20tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus21fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris22qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat23nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebat



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.