1interim fames omnem terram vehementer premebat2consumptisque cibis quos ex Aegypto detulerant dixit Iacob ad filios suos revertimini et emite pauxillum escarum3respondit Iudas denuntiavit nobis vir ille sub testificatione iurandi dicens non videbitis faciem meam nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum4si ergo vis mittere eum nobiscum pergemus pariter et ememus tibi necessaria5si autem non vis non ibimus vir enim ut saepe diximus denuntiavit nobis dicens non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo6dixit eis Israhel in meam hoc fecistis miseriam ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem7at illi responderunt interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem si pater viveret si haberemus fratrem et nos respondimus ei consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus numquid scire poteramus quod dicturus esset adducite vobiscum fratrem vestrum8Iudas quoque dixit patri suo mitte puerum mecum ut proficiscamur et possimus vivere ne moriamur nos et parvuli nostri9ego suscipio puerum de manu mea require illum nisi reduxero et tradidero eum tibi ero peccati in te reus omni tempore10si non intercessisset dilatio iam vice altera venissemus11igitur Israhel pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera modicum resinae et mellis et styracis et stactes et terebinthi et amigdalarum12pecuniamque duplicem ferte vobiscum et illam quam invenistis in sacculis reportate ne forte errore factum sit13sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum14Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin ego autem quasi orbatus absque liberis ero15tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin descenderuntque in Aegyptum et steterunt coram Ioseph16quos cum ille vidisset et Beniamin simul praecepit dispensatori domus suae dicens introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium quoniam mecum sunt comesuri meridie17fecit ille sicut fuerat imperatum et introduxit viros domum18ibique exterriti dixerunt mutuo propter pecuniam quam rettulimus prius in saccis nostris introducti sumus ut devolvat in nos calumniam et violenter subiciat servituti et nos et asinos nostros19quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem20locuti sunt oramus domine ut audias iam ante descendimus ut emeremus escas21quibus emptis cum venissemus ad diversorium aperuimus sacculos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum quam nunc eodem pondere reportamus22sed et aliud adtulimus argentum ut emamus quae necessaria sunt non est in nostra conscientia quis eam posuerit in marsuppiis nostris23at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad eos Symeon24et introductis domum adtulit aquam et laverunt pedes suos deditque pabula asinis eorum25illi vero parabant munera donec ingrederetur Ioseph meridie audierant enim quod ibi comesuri essent panem26igitur ingressus est Ioseph domum suam obtuleruntque ei munera tenentes in manibus et adoraverunt proni in terram27at ille clementer resalutatis eis interrogavit dicens salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi adhuc vivit28qui responderunt sospes est servus tuus pater noster adhuc vivit et incurvati adoraverunt eum29adtollens autem oculos Ioseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait iste est frater vester parvulus de quo dixeratis mihi et rursum Deus inquit misereatur tui fili mi30festinavitque quia commota fuerant viscera eius super fratre suo et erumpebant lacrimae et introiens cubiculum flevit31rursusque lota facie egressus continuit se et ait ponite panes32quibus adpositis seorsum Ioseph et seorsum fratribus Aegyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis et profanum putant huiuscemodi convivium33sederunt coram eo primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta aetatem suam et mirabantur nimis34sumptis partibus quas ab eo acceperant maiorque pars venit Beniamin ita ut quinque partibus excederet biberuntque et inebriati sunt cum eo
1praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci2scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci iunioris factumque est ita3et orto mane dimissi sunt cum asinis suis4iamque urbem exierant et processerant paululum tum Ioseph arcessito dispensatore domus surge inquit persequere viros et adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bono5scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis6fecit ille ut iusserat et adprehensis per ordinem locutus est7qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserint8pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum9apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris moriatur et nos servi erimus domini nostri10qui dixit fiat iuxta vestram sententiam apud quem fuerit inventum ipse sit servus meus vos autem eritis innoxii11itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli12quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin13at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidum14primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt15quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia16cui Iudas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut iusti poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus17respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum18accedens propius Iudas confidenter ait oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post Pharaonem19dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut fratrem20et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum21dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum22suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morietur23et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum non videbitis amplius faciem meam24cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus25et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum tritici26cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri27atque ille respondit vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea28egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum et hucusque non conparet29si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos cum maerore ad inferos30igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat31videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos32ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore33manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer ascendat cum fratribus suis34non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quae oppressura est patrem meum testis adsistam
1non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuae2elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Aegyptii omnisque domus Pharaonis3et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti4ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in Aegypto5nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum6biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti7praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis8non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti9festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende ad me ne moreris10et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possides11ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possides12en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos13nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad me14cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum eius15osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quae ausi sunt loqui ad eum16auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis familia eius17dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta ite in terram Chanaan18et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terrae19praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes20ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Aegypti vestrae erunt21fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere22singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis23tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes24dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in via25qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob26et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis27illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eius28et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar
1profectusque Israhel cum omnibus quae habebat venit ad puteum Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac2audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi Iacob Iacob cui respondit ecce adsum3ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende in Aegyptum quia in gentem magnam faciam te ibi4ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Ioseph quoque ponet manum suam super oculos tuos5surrexit Iacob a puteo Iuramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem6et omnia quae possederat in terra Chanaan venitque in Aegyptum cum omni semine suo7filii eius et nepotes filiae et cuncta simul progenies8haec sunt autem nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt in Aegyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben9filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et Charmi10filii Symeon Iemuhel et Iamin et Ahod et Iachin et Saher et Saul filius Chananitidis11filii Levi Gerson Caath et Merari12filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul13filii Isachar Thola et Phua et Iob et Semron14filii Zabulon Sared et Helon et Iahelel15hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia sua omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres16filii Gad Sephion et Haggi Suni et Esebon Heri et Arodi et Areli17filii Aser Iamne et Iesua et Iesui et Beria Sara quoque soror eorum filii Beria Heber et Melchihel18hii filii Zelphae quam dedit Laban Liae filiae suae et hos genuit Iacob sedecim animas19filii Rahel uxoris Iacob Ioseph et Beniamin20natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim21filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Opphim et Ared22hii filii Rahel quos genuit Iacob omnes animae quattuordecim23filii Dan Usim24filii Nepthalim Iasihel et Guni et Hieser et Sallem25hii filii Balae quam dedit Laban Raheli filiae suae et hos genuit Iacob omnes animae septem26cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex27filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti animae duae omnis anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum fuere septuaginta28misit autem Iudam ante se ad Ioseph ut nuntiaret ei et ille occurreret in Gessen29quo cum pervenisset iuncto Ioseph curru suo ascendit obviam patri ad eundem locum vidensque eum inruit super collum eius et inter amplexus flevit30dixitque pater ad Ioseph iam laetus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo31et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui ascendam et nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me32et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum pecora sua et armenta et omnia quae habere potuerunt adduxerunt secum33cumque vocaverit vos et dixerit quod est opus vestrum34respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri haec autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium