THE HOLY BIBLE Vulgate

Prophecy of Osee (Author Osee)

Chapter 11

1sicuti mane transit pertransiit rex Israhel quia puer Israhel et dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum2vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum Baalim immolabant et simulacris sacrificabant3et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos4in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut vesceretur5non revertetur in terram Aegypti et Assur ipse rex eius quoniam noluerunt converti6coepit gladius in civitatibus eius et consumet electos eius et comedet capita eorum7et populus meus pendebit ad reditum meum iugum autem inponetur ei simul quod non auferetur8quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est paenitudo mea9non faciam furorem irae meae non convertar ut disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem10post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet et formidabunt filii maris11et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus12circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus Israhel Iudas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis

Chapter 12

1Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebat2iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius reddet ei3in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelo4et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum5et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale eius6et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper7Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexit8et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi9et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis10et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum11si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri12fugit Iacob in regionem Syriae et servivit Israhel in uxore et in uxore servavit13in propheta autem eduxit Dominus Israhel de Aegypto et in propheta servatus est14ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis et sanguis eius super eum veniet et obprobrium eius restituet ei Dominus suus

Chapter 13

1loquente Ephraim horror invasit Israhel et deliquit in Baal et mortuus est2et nunc addiderunt ad peccandum feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum factura artificum totum est his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes3idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario4ego autem Dominus Deus tuus ex terra Aegypti et Deum absque me nescies et salvator non est praeter me5ego cognovi te in deserto in terra solitudinis6iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati elevaverunt cor suum et obliti sunt mei7et ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum8occurram eis quasi ursa raptis catulis et disrumpam interiora iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia agri scindet eos9perditio tua Israhel tantummodo in me auxilium tuum10ubi est rex tuus maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis et iudices tui de quibus dixisti da mihi regem et principes11dabo tibi regem in furore meo et auferam in indignatione mea12conligata est iniquitas Ephraim absconditum peccatum eius13dolores parturientis venient ei ipse filius non sapiens nunc enim non stabit in contritione filiorum14de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meis15quia ipse inter fratres dividet adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontem eius et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis16pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius discindantur

Chapter 14

1convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua2tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum3Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli4sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo5ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani6ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani7convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani8Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est9quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis praevaricatores vero corruent in eis



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.