THE HOLY BIBLE Vulgate

Prophecy of Isaias (Author Isaias)

Chapter 1

1visio Isaiae filii Amos quam vidit super Iudam et Hierusalem in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda2audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me3cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui Israhel non cognovit populus meus non intellexit4vae genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israhel abalienati sunt retrorsum5super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem omne caput languidum et omne cor maerens6a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo7terra vestra deserta civitates vestrae succensae igni regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate hostili8et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quae vastatur9nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus10audite verbum Domini principes Sodomorum percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrae11quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui12cum veneritis ante conspectum meum quis quaesivit haec de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis13ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram iniqui sunt coetus vestri14kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea facta sunt mihi molesta laboravi sustinens15et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestrae sanguine plenae sunt16lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse17discite benefacere quaerite iudicium subvenite oppresso iudicate pupillo defendite viduam18et venite et arguite me dicit Dominus si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana erunt19si volueritis et audieritis bona terrae comedetis20quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est21quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii iustitia habitavit in ea nunc autem homicidae22argentum tuum versum est in scoriam vinum tuum mixtum est aqua23principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa viduae non ingreditur ad eos24propter hoc ait Dominus exercituum Fortis Israhel heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis25et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stagnum tuum26et restituam iudices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post haec vocaberis civitas iusti urbs fidelis27Sion in iudicio redimetur et reducent eam in iustitia28et conteret scelestos et peccatores simul et qui dereliquerunt Dominum consumentur29confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt et erubescetis super hortis quos elegeratis30cum fueritis velut quercus defluentibus foliis et velut hortus absque aqua31et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae et opus vestrum quasi scintilla et succendetur utrumque simul et non erit qui extinguat

Chapter 2

1verbum quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Hierusalem2et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes3et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis eius quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem4et iudicabit gentes et arguet populos multos et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces non levabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur ultra ad proelium5domus Iacob venite et ambulemus in lumine Domini6proiecisti enim populum tuum domum Iacob quia repleti sunt ut olim et augures habuerunt ut Philisthim et pueris alienis adheserunt7repleta est terra argento et auro et non est finis thesaurorum eius8et repleta est terra eius equis et innumerabiles quadrigae eius et repleta est terra eius idolis opus manuum suarum adoraverunt quod fecerunt digiti eorum9et incurvavit se homo et humiliatus est vir ne ergo dimittas eis10ingredere in petram abscondere fossa humo a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius11oculi sublimis hominis humiliati sunt et incurvabitur altitudo virorum exaltabitur autem Dominus solus in die illa12quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem et humiliabitur13et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus Basan14et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatos15et super omnem turrem excelsam et super omnem murum munitum16et super omnes naves Tharsis et super omne quod visu pulchrum est17et incurvabitur sublimitas hominum et humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus in die illa18et idola penitus conterentur19et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram20in die illa proiciet homo idola argenti sui et simulacra auri sui quae fecerat sibi ut adoraret talpas et vespertiliones21et ingredietur fissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram22quiescite ergo ab homine cuius spiritus in naribus eius quia excelsus reputatus est ipse

Chapter 3

1ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae2fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem3principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici4et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis5et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem6adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua7respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi8ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis eius9agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala10dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet11vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei12populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant13stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos14Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra15quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum16et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant17decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit18in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas19et torques et monilia et armillas et mitras20discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures21et anulos et gemmas in fronte pendentes22et mutatoria et pallia et linteamina et acus23et specula et sindones et vittas et theristra24et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium25pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in proelio26et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.