1onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia ascendisti et tu omnis in tecta2clamoris plena urbs frequens civitas exultans interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello3cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt4propterea dixi recedite a me amare flebo nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei5dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans murum et magnificus super montem6et Aelam sumpsit faretram currum hominis equitis et parietem nudavit clypeus7et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum et equites ponent sedes suas in porta8et revelabitur operimentum Iudae et videbis in die illa armamentarium domus saltus9et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatae sunt et congregastis aquas piscinae inferioris10et domos Hierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum11et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinae veteris et non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem eius de longe non vidistis12et vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum ad calvitium et ad cingulum sacci13et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos et iugulare arietes comedere carnes et bibere vinum comedamus et bibamus cras enim moriemur14et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum15haec dicit Dominus Deus exercituum vade ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo ad Sobnam praepositum templi16quid tu hic aut quasi quis hic quia excidisti tibi hic sepulchrum excidisti in excelso memoriam diligenter in petra tabernaculum tibi17ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinacius et quasi amictum sic sublevabit te18coronans coronabit te tribulatione quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus gloriae tuae ignominia domus Domini tui19et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te20et erit in die illa vocabo servum meum Eliachim filium Helciae21et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo confortabo eum et potestatem tuam dabo in manu eius et erit quasi pater habitantibus Hierusalem et domui Iuda22et dabo clavem domus David super umerum eius et aperiet et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat23et figam illum paxillum in loco fideli et erit in solium gloriae domui patris sui24et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius vasorum diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum25in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est
1onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis2tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis transfretantes mare repleverunt te3in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges eius et facta est negotiatio gentium4erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi iuvenes nec ad incrementum perduxi virgines5cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro6transite maria ululate qui habitatis in insula7numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum8quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cuius negotiatores principes institores eius incliti terrae9Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriae et ad ignominiam deduceret universos inclitos terrae10transi terram tuam quasi flumen filia maris non est cingulum ultra tibi11manum suam extendit super mare conturbavit regna Dominus mandavit adversum Chanaan ut contereret fortes eius12et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi13ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos eius suffoderunt domos eius posuerunt eam in ruinam14ululate naves maris quia devastata est fortitudo vestra15et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis16sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit17et erit post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum et reducet eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae18et erunt negotiatio eius et mercedes eius sanctificatae Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio eius ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem
1ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem eius et disperget habitatores eius2et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet3dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur Dominus enim locutus est verbum hoc4luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terrae5et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt ius dissipaverunt foedus sempiternum6propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores eius ideoque insanient cultores eius et relinquentur homines pauci7luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui laetabantur corde8cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus laetantium conticuit dulcedo citharae9cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus illam10adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis domus nullo introeunte11clamor erit super vino in plateis deserta est omnis laetitia translatum est gaudium terrae12relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portas13quia haec erunt in medio terrae in medio populorum quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia14hii levabunt vocem suam atque laudabunt cum glorificatus fuerit Dominus hinnient de mari15propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei Israhel16a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi vae mihi praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt17formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terrae18et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae19confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terra20agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat21et erit in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae qui sunt super terram22et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur23et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus