THE HOLY BIBLE Vulgate

Prophecy of Isaias (Author Isaias)

Chapter 31

1vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis quia multae sunt et super equitibus quia praevalidi nimis et non sunt confisi super Sanctum Israhel et Dominum non requisierunt2ipse autem sapiens adduxit malum et verba sua non abstulit et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem3Aegyptus homo et non deus et equi eorum caro et non spiritus et Dominus inclinabit manum suam et corruet auxiliator et cadet cui praestatur auxilium simulque omnes consumentur4quia haec dicit Dominus ad me quomodo si rugiat leo et catulus leonis super praedam suam cum occurrerit ei multitudo pastorum a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit sic descendet Dominus exercituum ut proelietur super montem Sion et super collem eius5sicut aves volantes sic proteget Dominus exercituum Hierusalem protegens et liberans transiens et salvans6convertimini sicut in profundum recesseratis filii Israhel7in die enim illa abiciet vir idola argenti sui et idola auri sui quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum8et cadet Assur in gladio non viri et gladius non hominis vorabit eum et fugiet non a facie gladii et iuvenes eius vectigales erunt9et fortitudo eius a terrore transibit et pavebunt fugientes principes eius dixit Dominus cuius ignis est in Sion et caminus eius in Hierusalem

Chapter 32

1ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt2et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta3non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt4et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane5non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior6stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat7fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium8princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit9mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum10post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet11obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros12super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili13super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis14domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum15donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur16et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit17et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum18et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta19grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas20beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini

Chapter 33

1vae qui praedaris nonne et ipse praedaberis et qui spernis nonne et ipse sperneris cum consummaveris depraedationem depraedaberis cum fatigatus desiveris contemnere contemneris2Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis3a voce angeli fugerunt populi ab exaltatione tua dispersae sunt gentes4et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus velut cum fossae plenae fuerint de eo5magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion iudicio et iustitia6et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus eius7ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt8dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum proiecit civitates non reputavit homines9luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus10nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor11concipietis ardorem parietis stipulam spiritus vester ut ignis vorabit vos12et erunt populi quasi de incendio cinis spinae congregatae igni conburentur13audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam14conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis15qui ambulat in iustitiis et loquitur veritates qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum16iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt17regem in decore suo videbunt oculi eius cernent terram de longe18cor tuum meditabitur timorem ubi est litteratus ubi legis verba ponderans ubi doctor parvulorum19populum inpudentem non videbis populum alti sermonis ita ut non possis intellegere disertitudinem linguae eius in quo nulla est sapientia20respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi eius in sempiternum et omnes funiculi eius non rumpentur21quia solummodo ibi magnificus Dominus noster locus fluviorum rivi latissimi et patentes non transibit per eum navis remigum neque trieris magna transgredietur eum22Dominus enim iudex noster Dominus legifer noster Dominus rex noster ipse salvabit nos23laxati sunt funiculi tui sed non praevalebunt sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas tunc dividentur spolia praedarum multarum claudi diripient rapinam24nec dicet vicinus elangui populus qui habitat in ea auferetur ab eo iniquitas



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.