THE HOLY BIBLE Vulgate

The Catholic Epistle of St. James the Apostle (Author James)

Chapter 1

1Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem2omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis3scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur4patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes5si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei6postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur7non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino8vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis9glorietur autem frater humilis in exaltatione sua10dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit11exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet12beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se13nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat14unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus15dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem16nolite itaque errare fratres mei dilectissimi17omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio18voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius19scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram20ira enim viri iustitiam Dei non operatur21propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras22estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos23quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo24consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit25qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit26si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio27religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo

Chapter 2

1fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae2etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu3et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum4nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum5audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se6vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia7nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos8si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis9si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores10quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus11qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si non moechaberis occides autem factus es transgressor legis12sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari13iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio14quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum15si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano16dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit17sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam18sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam19tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescunt20vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est21Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare22vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est23et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est24videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum25similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens26sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.