THE HOLY BIBLE Vulgate

The Catholic Epistle of St. James the Apostle (Author James)

Chapter 3

1nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis2in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus3si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus4ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit5ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit6et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna7omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana8linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero9in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt10ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri11numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam12numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam13quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae14quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem15non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica16ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum17quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione18fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem

Chapter 4

1unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris2concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis3petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis4adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur5aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis6maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam7subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis8adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo9miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem10humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos11nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex12unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum13ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus14qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur15pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illud16nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est17scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi

Chapter 5

1age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis2divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt3aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus4ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit5epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis6addixistis occidistis iustum non resistit vobis7patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum8patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit9nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistit10exemplum accipite fratres laboris et patientiae prophetas qui locuti sunt in nomine Domini11ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator12ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis13tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallat14infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini15et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei16confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua17Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex18et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra dedit fructum suum19fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum20scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum



Original from The Bible Foundation - bf.org. They claim public domain status for their original text.